{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 28.49-71","citation":"Novatian, De Trinitate 28.49-71","ref":"28.49","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/28.49","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/28.49","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/28.49.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"v. 23). Nec non etiam subdidit (18) illud quoque: Advocatus autem ille Spiritus sanctus quem missu- rus est Pater, ille vos docebit et commemorabit om- nia quaecunque dixero (Ibid. v. 36). Praemittit (19) adhuc istum locum, quo ostendat se esse Filium, et merito subdidit, et dicit: Si me diligeretis, gaudere- tis, quia eo ad Patrem: quia Pater major me (20) est (Ibid. v. 28). Quid autem cum etiam illa sub- nectit: Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola: omne sarmentum in me non afferens fructum tollit illud, et omne fructiferum purgat, ut fructum am- pliorem ferat? (Joan. XV, 1, 2.) Instat adhuc et adjicit: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos: manete in mea charitate. Si mandata mea servaveritis, manebitis in mea charitate; sicut ego Pa- tris mandata servavi, et manco in ejus charitate (Joan. XV, 9, 10). Adhuc ingerit, et dicit: Dixi au- tem vos amicos, quia omnia quoe audivi a Patre meo, nota vobis feci (Ibib. v. 15). Aggregat etiam hoc: Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum, quia ignorant eum qui me misit (Ibid. v. 21). Haec ergo nunquam post illa evidenter illum non Pa- trem, sed Filium esse testantia, Dominus subdi- disset: si aut Patrem se esse meminisset, aut Pa- trem se vellet intelligi: nisi quoniam ut illud ex- primeret, perinde unumquemque jam habere de- bere, dum imaginem Dei Patris per Filium videt, atque si viderit Patrem: quandoquidem unusquis- que credens in Filium exerceatur in imaginis con- templatione, ut assuefactus ad divinitatem viden- dam in imagine, proficere possit et crescere usque ad Dei Patris omnipotentis perfectam contempla- tionem. Et quoniam qui hoc animo ac mente com- biberit, et de omnibus sic futurum esse crediderit. Patrem quem visurus sit, quasi jam quodammodo viderit, et hic jam sic habeat, quasi teneat quod habiturum se pro certo sciat.","prev":{"citation":"De Trinitate 28.24-48","label":"28.24 to 28.48","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/28.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/28.24"},"next":{"citation":"De Trinitate 28.72-87","label":"28.72 to 28.87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/28.72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/28.72"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}