{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 4.1-17","citation":"Novatian, De Trinitate 4.1-17","ref":"4.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/4.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/4.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/4.1.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Bonum quoque, semper sui similem, immutabilem, unum et solum, infinitum: cujus nec nomen pro- prium possit edici, et incorruptibilem, et immortalem. Quem solum merito bonum pronuntiat Dominus (Luc. XVIII, 19): cujus bonitatis totus testis est mundus, quem non instituisset, nisi bonus fuisset. Nam si omnia bona valde (Gen. I, 31), consequenter ac merito et quae instituta sunt bona, bonum insti- tutorem probaverunt: et quae a bono institutore sunt, aliud quam bona esse non possunt: ex quo omne malum facessat a Deo. Nec enim potest fieri ut sit initiator aut artifex ullius mali operis, qui nomen sibi perfecti vindicat et parentis et judicis: maxime cum omnis mali operis vindex sit et judex; quoniam et non aliunde occurrit homini malum, nisi a bono Deo recessisset (32). Hoc autem ipsum in homine denotatur: non quia necesse fuit, sed quia ipse sic voluit. Unde manifeste et quid malum esset apparuit, et, ne invidia in Deo esse videretur, a quo malum ortum esset, eluxit. Hic ergo semper sui est similis, nec se unquam in ali- quas formas vertit aut mutat (Jac. I, 17), ne per immutationem etiam mortalis esse videatur. Im- mutatio enim conversionis, portio cujusdam com- prehenditur mortis. Ideo nec adjectio in illo un- quam ullius aut partis aut honoris accedit, ne quid unquam perfecto defuisse videatur: nec detrimentum in eo aliquod agitur, ne gradus mortalitatis receptus esse videntur: sed quod est, id semper est; et qui est, semper ipse est; et qualis est, sem- per talis est. Nam et incrementa originem mon- s…rant, et detrimenta mortem atque interitum pro- bant, et ideo: Ego, ait, sum Deus, et non sum mutatus (Malach. III, 6), statum suum tenens sem- per, dum id quod natum non est, converti non po- test.","prev":{"citation":"De Trinitate 3.26-41","label":"3.26 to 3.41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/3.26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/3.26"},"next":{"citation":"De Trinitate 4.18-35","label":"4.18 to 4.35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/4.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/4.18"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}