{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 6.21-46","citation":"Novatian, De Trinitate 6.21-46","ref":"6.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/6.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.21.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Denique In Evangclio (Joan.IV, 21): Veniet hora, Dominus aie…at, cum neque in monte isto, neque in Hierusa- tem adorabitis Patrem, et causas reddidit dicens (Ibid. V, 21); Spiritus est Deus; et eos ergo qui adorant (44), in spiritu et veritate adorare oportet. Efficaciae igitur ibi divinae per membra monstran- tur: non habitus Dei, nec corporalia lineamenta ponuntur. Nam et cum oculi describuntur, quod omnia videat exprimitur; et quando auris, quod omnia (45) audiat proponitur; et cum digitus, si- g……ficantia quaedam voluntatis aperitur; et cum na- res, precum quasi odorum perceptio ostenditur; et cum manus, quod creaturae sit omnis auctor pro- batur; et quando bracilium, quod nulla natura contra robur ipsius repugnare posit edicitur; et quando pedes, quod impleat omnia, nec sil quid- quam ubi non sit Deus, explicatur. Neque enim sunt ei aut membra aut membrorum officia neces- saria, ad cujus solum etiam tacitum arbitrium et serviunt et adsunt omnia. Cur enim requirat ocu- los, qui Lux est? aut cur quaerat pedes, qui ubi· que est? aut cur ingredi velit, cum non sit quo extra se progredi possit? aut cur manus expetat, cujus ad omnia instituenda artifex est et silens vo- luntas? Nec auribus eget, qui etiam tacitas novit voluntates (46). Aut propter quam causam linguam quaerat, cui cogitare jussissc est? Necessaria enim haec membra hominibus fuerunt, non Deo: quia inefficax hominis consilium fuisset, nisi cogitamen corpus implesset; Deo autem non necessaria, cu- jus voluntatem non tantum sine aliqua moli ione opera subsequuntur, sed ipsa statim opera cum voluntate procedunt. Caeterum ipse totus oculus, quia totus videt; et totus auris, quia totus audit; et totus manus, quia totus operatur; et totus pes, quia totus ubique est. Idem enim quidquid illud est, totus aequalis est, et totus ubique est.","prev":{"citation":"De Trinitate 6.1-20","label":"6.1 to 6.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/6.1"},"next":{"citation":"De Trinitate 6.47-52","label":"6.47 to 6.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/6.47"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}