{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De Trinitate 7","citation":"Novatian, De Trinitate 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/7.md","author":{"name":"Novatian","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian"},"work":{"title":"De Trinitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Spiritus quoque cum Deus dicitur, claritas et lux, non satis Deum illis appellationibus explicari. Sed illud quod dicit Dominus (Joan. IV, 24) Spi- ritum Deum, puto (48) ego sic locutum Christum de Patre, ut adhuc aliquid plus inlelligi velit quam Spiritum Deum, Hominibus enim licet in Evangelio suo intelligendi incrementa faciens (49) disputet; sed tamen et ipse sic (50)adhuc de Deo loquitur hominibus, quomodo possunt adhuc audire Vei ca. pere; licet, ut diximus, in agnitionem Dei religiosa jam facere incrementa nitatur. Invenimus enim scriptum esse quod (I Joan. IV, 8) Deus Charitas dictus sit; nec ex hoc tamen Dei substantia Charitas expressa est: et quod (I Joan. 1, 5) Lux dic…s est; nec tamen in hoc substantia Dei est, sed lotum hoc de Deo dictum est quantum dici potest; ut merite et quando Spiritus dictus est, non omne id quod est, dictus sit: sed ut dum mens hominum intelli- gondo usque ad ipsum proficit Spiritum, conversa jam ipsa in spiritu, aliud quid amplius per Spiri” tum conjicere Deum esse possit. Id enim quod est, secundum id quod est, nec humano sermone edici, nec humanis auribus percipi, nec humanis sen- sibus colligi potest. Nam si (I Cor. II, 9) quae praeparavit Deus his qui diligunt illum, nec oculus vidit, nec auris audivit, nec cor hominis, aut mens ipsa percepit; qualis et quantus est ille ipse qui haec repromittit, ad quae inlelligenda et mens hominis et nat…ra defecit? Denique si acceperis Spiritum substantiam Dei, creaturam feceris Deum·. Omnis enim spiritus creatura esi (51). Erit er go jam factus Deus. Quomodo et si secundum Moysen (Deut, IV, 24) Ignem acceperis Deum, creaturam illum esse dicendo, institutum expresse- ris, non institutorem docueris. Sed haec figurantur potius quam ita sunt. Nam et in Veteri Testamento ideo Deus Ignis dicitur, ut peccatori populo metus incutiatur, dum judex ostenditur. Et in Novo Tes- tamento Spiritus esse profertur, ut refector et creator (52) in delictis suis mortuorum, per hanc bonitatem collatae credentibus indulgentiae, com- probetur.","prev":{"citation":"De Trinitate 6.47-52","label":"6.47 to 6.52","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/6.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/6.47"},"next":{"citation":"De Trinitate 8.1","label":"Chapter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novatian/de-trinitate/8.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novatian/de-trinitate/8.1"},"credit":{"text":"Novatian, De Trinitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0213c/stoa001/stoa0213c.stoa001.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}