{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Atellanarum fragmenta 1-43","citation":"Novius, Atellanarum fragmenta 1-43","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta/1.md","author":{"name":"Novius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novius"},"work":{"title":"Atellanarum fragmenta","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta","urn":null},"verse":true,"words":277,"text":"Edepol, paternam qui comest pecuniam\nQuid ita? quia enim repuerascis, fugitas personas, pater.\nLicetne, leno, duo uerbis? - Etiam? primo et postremo\nQuod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum\nDemittas tamquam in fiscinam uindemitor.\nAge nunc, quando rhetoricasti <satis>, responde quod rogo.\nQuod editis, nihil est: si uultis quod cacetis, copia est.\nCum ad lupam nostram tam multi crebro conmetant lupi\nprimum quod dicebo,\nRecte, secundum quod dicebo, est melius ....\nTibi, cum uiuebo, fidelis ero ......\nSi ignota inpertibis, fient facilius.\nMe non uocabit; ob eam rem hanc feci falam.\nIam ego illi subiens sublabrabo esui illud sinciput.\nquod profanaui modo\nSi tris mensae sint in aede, ut pariter <eis> dispertiam.\nArtiuit linguam in palatum, coepit labia sugere.\nmeam penum componam satius est.\nSequimini; <i tu> prae, mi nate; sequere, temeti timor!\noleas caepe ficos ........\nPati dum poterunt, antequam pugae pilant.\nPuerum mulieri praestare noenu scis, quanto siet\nMelior cuius uox gallulascit, cuius iam ramus roborascit?\nHi molis non ludunt raptim, pila datatim + morso\nMultum ames, paulum des, crebro uenias, rarenter <feras.>\nQuando ad ludos uenit, alii cum tacent, totum diem\nArgutatur quasi cicada.\nOmnes capiunt ficitatem, mers est sine molestia.\ntestas patinas pistillos mihi\nCantant\nVortit se in omnis bestias, comest quidquid tetigit tantum.\nNihil est pericli: dabo tibi ualidum uirum,\nAnimosum.\nNon multo post sonarium accepit, absdedit.\nConsequitur paenularium, cilotrum petit.\nagite exigite, temulentum tollite!\nOperaeque actor cantor cursor .. senium sonticum!\nO pestifera portentifica trux tolutiloquentia!\nMacto te his uerbenis, macta tu illanc infortunio.\nO domus parata pulchrae familiae festiuiter!\ntristimoniam\nEx animo deturbauit et uecordiam.\nGnatus artiuit <suae> matri interfeminia fortiter.\nSignare oportet frontem calida forcipe.\nQuia supellex multa, quae non utitur, emitur tamen.","prev":null,"next":{"citation":"Atellanarum fragmenta 44-92","label":"Lines 44-92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta/44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/novius/atellanarum-fragmenta/44"},"credit":{"text":"Novius, Atellanarum fragmenta. Text: Musisque Deoque, CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://www.mqdq.it/testo/testo/codice/NOVIVS%7Cfrag%7C001","quality":"proofread"}}