{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 14","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/14.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"De Enochi libris varia Aldrete) à vero deflexisse constat; quòd temerarios illos Angelos à filiis Dei, hoc est Patriarcharum, diluvio superiorum liberis nescierint discernere: neque enim Angelorum fuerit, in qvaeunque tandem illos reponas orchestrâ, mulierum amoribus irretiri, & Samsonis exemplo pellices imarcanorum suorum admittere conscientiam. Ut adeoque nihil vero sit propius, quàm Angelos hos, id est, Sethi, Tubalcainique Nepotes, proborum Parentum improbos filios, cùm à Patribus reticenda Naturae mysteria edocti essent, Cainitidarum meretricum victos amoribus intempestivâ garrulitate Majestatem secretorum prosanâsse, eoque inter alia iram in se accendisse Numinis. Verum argiretur, aliqvis liberalior Zosimo, Clementique geniis ἐχηγύεταις initia Chemiae in terras, propagatae accepta esse referenda, nihil adeo hoc obesset artium Reginae, cùm novisse eam, quam primos Auctores à Deo agnoscunt didicisse, magnis illis mentibus vitio neqvaqvam vertatur, sed cognitam scelestâ futilitate divulgâsse. Neque mero gladios, & aheneos thoraces, & caetera bellandis instrumenta paravisse crimini, cuiquam imputatur; neque mas expolire, metalla pretiosa excoqvere, calliblepharon temperare, in erubescendis hodie numeratur artibus, qvae artificia tamen eorundem ministerio Angelorum in terras demigrasse Enochi Scriptum asseverat. Et qvid emum id detraxerit Oratoriae facultati, quòd serpens antiquus eloqventissimè olim, & primus omnium rhetoricatus situs Qvodsi proscribenda, qvae ab Angelis quibuscunque vel per somnos monstrata, magnum hodie pharmacorum salutarium amputaremus numerum, qvodrut proclive, ita alieni operis, & super vacui foret ex nocturnis aegrorum in templis Aesculapii, Serapidis, Isidis incubationibus, apud Aristophanem, Plautum, Ciceronem, Jamblicum, Philostratum, Herodianum, Pausaniam, Strabonem, Servium, Galenum, Celsum, Aetium, alios demonstrare.","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 13","label":"CHRISTIANUS LANGERMANNUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/13"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 15","label":"CHRISTIANUS LANGERMANNUS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/15"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}