{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 18","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/18.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Sed & Aegyptum, inqvit, constat priscis temporibus mari fuisse inundatam usque ad paludes, qvae sunt: ad Pelusium Castumque montem & Latum Serbonidem & istaec enim omnia infra delta ostenduntur; & ad delta habitatae olim planities, si non ante, certè Israelitarum gent à Josepho illuc traductae. Illos ergo diluvio antiqviores Aegyptios locutos utiqve non negaverit Conringius. Obducet, locutos, sed non Aegyptiacè, quòd lingvarum illud crama diluvio posterius sit. Agnosco, Audit: non locutos primos illos Aegyptios eam lingvâ, qva posteriores, sed ut docet Manethon, lingvâ Sacrâ, qvae Aegyptis incolis tunc fuit Aegyptiaca. Enimvero qvid prohibet Sacram hanc, sive Eberinam lingvam, qvando Aegyptiis universis, hoc est, omnibus terram illam, qvae post Aegyptus appellata, incolentibus familiaris est, Aegyptiacam qvoqvè appellari? sicut Danica nostra, qvae Norvegiam qvoque pervasit, ibi qvidem opportunissimè nuncupatur Norvegica; & Sclavonica Pragae salutatur Bohemica lingva, Varsaviae Polonica, Moschuae Russica, cùm nihilo secius eadem lingva sit, & paucis duntaxat dialectorum minutiis distincta. Alterum Conringii argumentum, qvantumcunque aliis videri potest, mihi qvidem aegre satisfacit. Nonne literae bieroglyphicae, inqvit, signa rerum sunt, non autem sonorum? qvi potuit itaque per literas hieroglyphicas vel Aegyptiacè aliquid scribi, vel Graecè? Imò verò potuit, Conringi, aeqvè enim hieroglyphica sonos expresserint; acres: imò per sonos accommodatissimè rem animis repraesentabunt. Verbi gratiâ, si in tabella exprimam vultum Jani Bifrontis, numero XVIII. inscriptum, significabit figura istaec, hieroglyphicâ Danic lingvâ Athenienses; nulla alia lingva vim figurae ex son assequetur. Ita si, Germanus reddat imaginem Ursi in campo sese volutantis, cujus jugulo appictum sit Lugdunuli Batavorum, intelliget sagacior. Germanus alius ex solos sono vim hieroglyphici, sc.","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 17","label":"TVRINNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/17"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 19","label":"TVRINNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/19"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}