{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 23","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/23.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Quod si fefellisset, subjicit, redarguissent eum Sacerdotes alii, si non ob aliud saltem ut sic gratiam Regis Ptolemaei Philadelphi sibi conciliarent, nunquam enim defuisse, qvi sibi bene esse mallent, quàm alteri. Ad haec Ursinus: qvis spondebit, excipita, non refutatum fuisse Manethonem? qvis redarguit Hermappionem qvi obeliscum post in Circo Romano positum literis bigroglyphicis inscriptum interpretatus legitur apud Marcellina lib. XVII. & qvidem ut censet Kirckerus, falsißima. Bona verba, Ursinel tua providè inversa tibi regero: qvis spondebit refutatum Manethonem? qvis spondebit non refutatum Hermappionem? cui demum mortalium nota esse possunt, universorum, qvi periere librorum argumentas, ut taceam suspectiores esse Italis sagacioribus hodieque Kirckerianas illas obeliscorum interpretationes, & Romae adhuc plus fidei haberi à multis Hermappioni, quàm Germano illi Athanasio. Sed ecce decumaalium Ursini fluctum! Quin & ratio, inqvit, urgentissima docuit caeteros Sacerdotes non obluctari Manethoni, ne conversis jam Bibliis per LXX. Interpretes culina Sacerdotum frigesceret & arae, cognito fuco. Frigida haec sunt, Ursine, & laudaciae propiora. Primò enim unde colligis versa jam fuisse in Graecam lingvam Sacra Biblia, offerentersisum scriptum Manethone, cùm diu vixerit Ptolemaus, Secundò, Manethonis dynastiae, ut ostenderunt Jam antea Scaliger, Vostius, alii, non adversantur Sacris literis, sed inspiciente rem occulato antiqvario, egregiè, cis exceptis, concordant. Tertiò, scierant Reges atii jam ante intima sacrorum suorum penetralia, a arcana Sacerdotum, cum quibus, ut ex Diodoro Siculo, aliisque evidentissimum est, familiariter con","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 22","label":"TVRINNI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/22"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 23-2","label":"INNNI IT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/23-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/23-2"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}