{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 34","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 34","ref":"34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/34.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":249,"text":"Scilicet per Thejam qvi acutiùs vident, τὸ θεῖον metallorum perspiciunt, hoc est sulphur, per hyperionem verò, Mercurium; qvid enim citiùs alta scandit Mercurio; si vel modestissimum subjeceris ignem? Enimvero Aud. non fabulae sunt antiqvorum fabulae, sed arcanorum naturalium promi condi. In hanc rem Plutarchus de Physicâ Graecorum Theologiâ: ὅτι μὲν οὖν, inqvit, ἡ παλαιὰ Θεολογία καὶ παρʼ ἕλλησι καὶ Bαρβάροις λόγος ἦν φυσικὸς ἐκκεκαλυμμένος μόθοις i. e. Antiqva & Graecorum & Barbarorum Theologia Physicus sermo erat obvelatus fabulis. Mox institutum perseqvens per Latonam explicat noctem, per Junonem terram, per Apollinem Solem, per Jovem calorem. Et paucis interjectis: Aegyptii, subjicit, Osiridem Solem esse ajunt, Isidem Lunam, Jovem Spiritum cuncta permeantem, Vulcanum ignem &c. qvae Manethon omnia fusiùs proseqvitur. Ita opportunè Tzezes Persei fabulam de Sole & exhalationibus aqvae interpretatur. Eusebius qvidem ut sacris intentus negotiis aegrè concoqvit fabulas veterum ad naturam rerum explicandam adhiberi, sed condonandum venerando Patri, quòd ostendat se hic parum observâsse illud Senecae: In eodem prato à bove inveniri gramina, à cane leporem, à ciconiâ serpentem. Qvodsi, inqvit Eus. Praep. Ev. lib. III. cap. XIII. Aesculapium Solem esse velint, qvomodo is, ob turpem qvaestum & infamem Jovis fulmine conflagravit, ut cecinit Pindarus? Non urgebo plures fuisse Aesculapios, qvod ex Cyrillo & Clemente Alexandrinis promptum ostensu; Graecum illum Aesculapium cum Dioscuris expeditioni Argonauticae interfluisse discimus ex Apollonio Rhodio: Aegyptium autem alium Memphitanum inducit Clemens Alexandrinus strom. prim: qvem eundem Admonit. ad Gent. fulmine ictum ex Pindaro docet, in Cynosuridis jacere. Sed qvod ad rem facit, Sacerdotes Aegyptii, docente contra Celsum Origene lib. I.","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 33","label":"INDUNIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/33"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 35","label":"INDUNIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/35"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}