{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 46","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 46","ref":"46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/46.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":201,"text":"Ut taceam Isidem Aegyptiis dici Medicinae inventricem, illam ipsam tamen ab Hermete fuisse edoctam monente pluribus Diodoro Siculo; haec autem ante Mosis tempora contigisse, quòd Medicina Aegyptiorum Mose fuerit antiqvior advocatis ad condiendum balsamo Jacobum Medicis. Verba Genes. L. Praecepit Joseph Ministris suis Medicis, ut aromatibus condirent Patrem. Nisi forsan Sacerdotes Mosen vocaverint Hermetem alterum, id qvod nihilominus odia Aegyptiorum adversus Israelitas internecina vix permiserint. Credibilius fortassis Judaeorum Sacerdotes ita appellasse Mosen, ad imitationem Aegyptii illius Hermetis, antè, cùm in Aegypto viverent, auribus suis toties occentati. Plinius lib. XXX. cap. I. Magum facit Mosen, sed haesitat, dum cum Jamne componit. Philo Judaeus de eo, quòd deterior potiori soleat insidiari; docet Mosen non priùs descendisse in Aegyptum cum sophistis conflicturum, quàm post, qvam egregiè meditatus esset disserendi facultatem. Caeterùm nè longiùs abeamus, agnoscunt Rabbini in capite primo Mosaicae Geneseos plus mysteriorum naturalium, quàm in omni Barbaricâ Philosopiâ, tantum subtilitatis, ut nemini suorum ante annum aetatis trigesimum lectionem ejus judicent temere indulgendam. Sed utrum Chemica qvoque scierit, tractaveritque Moses, in suspenso relinqvimus, nisi quòd parùm adhuc cum Conringio fabulari libeat. Ita ergo ille: Multo minus est, inqvit, quòd moremur nonnullorum fabulas, qvasi Moses vitulum aureum comminuens, Chemicum egerit. Cur autem hae fabulae Conringi?","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 45","label":"INDUNIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/45"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 47","label":"INDUNIT","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/47"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}