{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 78","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 78","ref":"78","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/78","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/78.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Sed instat: Aurum eliciebant Aegyptii ex omnibus ferè materiis, potißimum verò ex saxis omnis generis, & ex limo Nilotico. Haec gratis jactantur, Kirckere, neque enim vel ex Diodori lib. IV. cap. II. vel Agatharobide apud Photium, qvi laboriosas Aegypti fodinas describunt, ostenderis ex aliâ materiâ apud Aegyptios vulgò elicitum aurum, quàm ex qvâ hodie eliciunt Pyracmones Germanis hoc est es saxo vel molli, vel duro, sive, ut ex arte loquar, vel ex spatho, vel qvartzo fodinarum. Ex limo Nilotico ni hil haustum, utque Nilus aliquid abraserit Aethiopicis rupibus, secumque ultra Catadupas asportaverit, modicu illud fuit, nec ex limo expressum, sed inter arena lectum Niliacas. Sed qvod subjungit Kirckerus, hydran gyra quandam fixationem Aegyptiis notam fuisse, ipso priorem suam destruit sententiam, ostenditque non t oriam duntaxat Chemiae apud Aegyptiorum Sacerdo viguisse, sed & efficacem praxin. Qvod & ipse sui in memor agnoscit in Oedipo Aegypt. Artem, anqvit, quandam auriferam primaevos homines, nemini nisi Regibus, familiarumque capitibus, eamque non scriptis, sed oretenus tradi tam posse disse, sive ea in auro ex omnibus rebus educendo, si ve in caeteris metallis unum in alterum transmutandis constiterit, adeo certum est, ut de eo nemo, nisi, totius historia ignarus dubitare possit. Cùm autem de hoc se ex professo traum in Mundo subterraneo spem faciat, intuebiradi mur, qvo eventu fidem suam liberaverit.","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 77","label":"77","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/77"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/79"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}