{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 79","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 79","ref":"79","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/79","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/79.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Evolvatur Mundus ergo ille longa spe nostra inferior Mundus subterraneus, subterra& elucebit nè attactam qvidem efficaciter esse hanc, ut neus Kirvocibus artis non abstineam, fixationem, tantùm ab est ustoropere explanatam. Ad omnia alia in illo opere, ckeri spem docto sanè, & laborioso, sed nondum sitim Doctorum restingvente devolvitur, etiam plebeja & cuivis fabro non sustiargentario, cuivis docimastae cognitissima; praecipua net. autem naturae interioris arcana ex intimis fundamenviscerata nos nobis inde promittebamus. Unum tamen horribile secretum visus sibi est aperuisse, in qvo ensis in locis triumphat; sed ecce januam Eleusines se serpandentem! In centro salis, inqvit, latet formale quoddam coagulativum, spiritus nempe salis invisibilis, qvi rebus omnibus consistentiam virtute suâ fixativâ confert; De salis hujus virtute metalla, & mineralia suam acquirunt corpulentiam. In salis intimo throno & centro est aliquid imcentro mutabile & omnia coagulans. Terra pura nihil aliud est, Kirckequàm sal coagulatus, in cujus centro ille spiritus delitescit qvi virtute sua omnia figit, densat, animat. Virtutes omnes rus. in hoc terreno globo à sale dependent, reliqua terra non nisi excrementum est. Iterum alibi: Latet in salis centro spirituosa quaedam substantia: uti enim nitrum aqva congelata, ita & ignis congelatus dici potest, utpote qvi in suo intimo centro & maturae thalamo totius naturae thesaurum, atque ignem vitae clausum continet, qvem si qvis eam artis felicitate fixare, eumque aurea vel argentea tincturâ imbuere poßit, illum arcanum illud summum & inaestimabile, qvod jam à tot seculis ab universa Philosophorum schola indagatum fuit, possessurum nil dubito. Proseqvitur rem alio loco: ut dicta in compendium reducamus, dico salem, communem esse terrae semen, condimentum naturae, omnium corporum basin ac sustentaculum, elementum terrae genuinum ac proximum hic pro ut à variis mineralibus tingitur, ita quoque in alium specie differentem salem, ut nitrum, alumen, vitriolum convertitur, qvo non obstante originis suae incunabula, semper inviolabili jure tenet, quo dempto colore adem est, qvi fuit prius.","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 78","label":"78","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/78"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/80"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}