{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 86","citation":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/86.md","author":{"name":"Ole Borch","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch"},"work":{"title":"De ortu et progressu chemiae dissertatio","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio","urn":null},"verse":false,"words":248,"text":"Qvanqvam illa ratio sit debilissimi roboris; nullum scriptum Chemicum exstare antiquius aevo Constantini Magni, ergo Chemiam nudius tertius matam esse. Quid ad haec Plinius lib. XXX. cap. I. certè ostendit artes quoque sine scriptis perennare, utcunque difficiliùs: Ante Osthanem, inquit nulla Magorum exstitisse monumenta, mirum, artem tam longo aevo, nec claris, nec continuis succeßionibus custoditam. Et qvidni duraret, cùm totum artificium paucis admo dum verbis tradispossit, docente Sendivogio, adeoque per manus à patre ad filios facilè propagari. Denique Conringi eruditissime, non spectas institutum Chemicorum; non hoc ipsis propositum, ut artem scripto pel lucente comprehendant, qvis Pastophororum Me phiticorum artem descripsit? qvos tamen ipse agnoscis Chemiae locavisse operam. In vulgus ita spargebant Aegyptii Sacerdotes: Aurum & argentum sterilis lac vitiati soli morbosos esse colores, tradente ex Plutarchi Eusebio de Praep. Evang. lib. III. cap. VIII. ipsi calia omnia mente intuebantur. Quae tradidere de Arte, Homerus, Hesiodus, Pindarus, Apollonius Thyanaeus, alii, ne centesimo cuique intelliguntur, ita fabulis, tropisqve involuta sunt, interea oculati Chemici non fugiunt attentionem. De reliquis sparsim qviddam delibatum; qvod Apollonium spectat, non is ego sum, qvi vel Philostrato in omnibus accedam, vel Eusebio, Tortoletoque Thyanaeum illum flagellantibus per me qvicquam velim detractum; sed nimirum observo viros magnos quandoque ita studio partium duci, ut dum genio obsecundent, etiam virtutes es † qvasi sapientes tamen in hoste quoque venerantur invisi capitis, qvoqure, qvaqve injuria trahant in culApollonius pam Scripserat infelix Philostratus: Apollonium interrogasse Brachmanes, aureant apud Indos aqua inveniretur. non in Hic verò excipit irridens Eusebius: Oadmirabilem! ô plenam sapientiae qvaestionem!","prev":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 85","label":"INDONIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/85"},"next":{"citation":"De ortu et progressu chemiae dissertatio 87","label":"INDONIIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-borch/de-ortu-et-progressu-chemiae-dissertatio/87"},"credit":{"text":"Ole Borch, De ortu et progressu chemiae dissertatio. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_ortu_et_progressu_chemiae_dissertatio","quality":"ocr"}}