{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 114.4-6","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 114.4-6","ref":"114.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.4.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Quod lavatur ex rivulis & aquis, quandoque formam granorum & massularum habet, quandoque ex nigris lapillis excoquitur, in quibus modò scintillarum, modò bractearum instar micat. In Animalibus, piscibus nempe, Trutis seu Forellis dictis, inveniri quoque volunt. Quod de aureo dente pueri Silesiaci à multis jactitatum, imposturam & fucum fuisse egregiè demonstrat Clariss. Sennertus lib. 2. Praxeos parte I. cap. 13. Aliud aurum ab Argento separatur, quod ἅπεφθον vocant, quidam volunt Obryzum dici, aliud Argentosum seu λευκὸν à colore candido appellatum, quod in Pannoniâ reperitur; quandoque in Pyrite ferri, quandoque in proprio saxo. Mirum quod refert Alexander Neapolitanus Genial. dierum lib. 4. se à fide dignis autoribus comperisse, in citeriore Germaniâ intra Danubium vites existere, quae claviculos & plerumque candicantia folia ex puro auro germinent, quae Regibus & summis ducibus dono datae sunt. Auri usus in Medicinâ magnus, Antidotum Arsenici statuitur, seobe vulgo utuntur ad variolarum & morbillorum eruptiones & expulsionem, cor & ventriculum roborat. Ad Lepram, Epilepsiam, Melancholiam, Syncopen commendatur, spiritus vitales roborat, moerorem pellit, cardiacae medetur. Haec autem omnia efficacius praestat, si artificiosè modo Chymicis noto fuerit elaboratum & in liquorem redactûm. Alii artifices ex eo varia elaborant, nummos, monilia, annulos, bracteas, catenas, aliaque infinita. Auro neto utuntur Phrygiones, aliaque opera subtilia fabricantes. Quae apud Historicos reperiuntur mira, ex auro fabricata, recensere non vacat: videatur Agricola & Georgius Fabricius. Quia divina benignitas nobis etiam in hisce Septentrionalibus Auri venas indulserit, hittp:ssdigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit/ worm / 6 serit, de iis pauca, quae fide dignâ relatione & experientiâ comperta tenemus, addenda. Anno MDCXLIV. Nobilissimus D. Joh.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 114.1-3","label":"114.1 to 114.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/114.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 115.1-4","label":"115.1 to 115.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/115.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/115.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}