{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 122.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 122.1-4","ref":"122.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Nomine minerae Aeris Japonici, massam à quopiam ex Indiâ Orientali reduce accepi, quae tamen non tam minera est, quam Aes depuratum. Superficie exteriore Orichalcum refert, sed ad colorem argenteum inclinans, interiori verò substantiâ rubicundum & aerosi coloris. Massula est quadrata, Drachmarum undecim. AeS quod ARTE DEPURATUM & ex his mineris elicitum, est vel simplex, vel mistum seu alteratum. Simplex est aes depuratum sui coloris, Garkuffer Metallicis dictum, hoc artis operâ ab argento, & scoriis omnibus liberatum, coloris est purpurei, & sanguinei ad flavedinem tendentis, in laminas fusum. AES NIGRUM, Swarz-kuffer! etiam arte depuratum, à priori non differt, nisi solo colore, quod in superficie nigricet, nec ad alios usus adhibetur. Hae sunt species Aeris arte depurati simplices, quas & Regulares vocare solent, & sunt non fusiles tantum, sed & ductiles, à quibus differt aliud quod AES CALDARIUM vocant, Dani Gryde-kobber/ quod funditur tantum & malleis tractatum finditur vel frangitur; cui cum stannum miscetur fragilius adhuc redditur. Sed ad statuas, campanas & tormenta bellica conficienda aptius, eo quod facilius in igne fluat. Compositum Aes duplex est, flavum & album. Flavum quod aurei etiam coloris Ορειχαλκον dictum, nobis Meßing/ olim Plinio teste effodiebatur, & praecipuam bonitatem & admirationem diu obtinuit. Jam verò nuspiam naturale reperitur, sed arte conficitur, additâ Cadmiâ, quam imbibit. Variis modis conficitur, quos vide apud Agricolam lib. 9. cap. 1. Hic vulgatior. Aeris optimi, & Cadmiae fragmenta alterna in oblongas ollas imponuntur, quae sic aere & cadmiâ repletae, in fornaces subtus excavatas mittuntur, ignisque accenditur in quibusdam quasi cuniculis, cum simul liquefacta fuerint, aes auri colore tinctum mutatur in Orichalcum. Durum est, malleo tractabile, & in tenues laminas ductile, quae fellae tinctae aurum referunt, & à Plinio Coronarium vocatur, quia histriones in coronis eo utebantur. ALBUM AES, quod argentum ita aemulatur, ut flavum aurum à Graecis ψευδαργύριον dictum, simili modo conficitur, nisi quod loco Cadmiae sumant Magnetem, seu Talcum, alii cum Arsenico & nitro hoc praestant. Ex Aere facta opera, vi frigoris quandoque rumpuntur, quod tamen pauci credunt, id tamen expertus Eratostenes & nostras Johan. Munckius in difficillimo suo itinere, quo per fretum Christianeum transitum in mare Australe invenire moliebatur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 121","label":"DUNIUERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/121","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/121"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 122.5-6","label":"122.5 to 122.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/122.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}