{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 123.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 123.5-8","ref":"123.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":231,"text":"Ferrum vitium contrahit, quod Fertuginem seu Rubiginem dicimus, praesertim si humectetur; si item ignibus accendatur & ictibus non duretur; humanus sanguis ei vim confert maximam. Ab hoc malo praeservatur si obducatur minio, gypso, bitumine, pice liquidâ. Utilissimum Metallum ferrum est, quo carere vita humana non potest. Conficiuntur enim ex eo varia instrumenta, quibus secamus, scindimus, aliaque artificialia conficimus, arma quoque, statuae, aliaque innumera. Gronlandi certe auro & argento illud praeferunt. In Medicinâ etiam usus suos habet, nam candens ferrum lacte restinctum Diarrhaeam sistit, vino aut cerevisiâ eandem concitat. Squamma ejus exsiccat, unde calceis imposita foetorem eorundem abigit. Ex scoriis balnea conficiuntur, quae vim habent adstringendi, incrassandi, menses superfluos sistendi, articulos roborandi, vomitum & Diarrhaeam curandi, tumores Oedematosos resolvendi. Chymici in eosdem usus ex eo Crocum conficiunt & oleum. Sed hic in praeparatione multum situm est. Crocus enim solâ calcinatione praeparatus, adstringit valide & Haemorrhagias sistit, sed cum Sulphure aperit obstructiones & vitiis Lienis medetur. Ferri florem Elegantissimum, totum niveum, corallorum instar in ramulos ex massâ emergentem, obtulit D. D. Henricus Kusterus, cui adjuncta erat alia etiam nivea, in quâ ramuli lati instar foliorum quercus dispersi cernebantur. Hos flores ex Stiriâ adferri refert Ulysses Aldrovandus, Musei Metal. l. 1. p. 135. ubi de hisce ita disserit: ex Stiriâ adfertur flos ferri candidissimus, & levis, cum ramulis corallo similibus, & interdum filo subtilioribus. Levitatem in iis tantam non deprehendo, quantam depraedicat ille. CAP. VII. hiitp:lsdigi. ub. uni-heidelberq. de/c","prev":{"citation":"Museum Wormianum 123.1-4","label":"123.1 to 123.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 123","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/123"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}