{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 128.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 128.1-4","ref":"128.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/128.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/128.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/128.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Secundum reperitur juxta argentum purum putum, quod statim suum est, magis splendet, friabile, in fibras scissile, quod etiam argentum continet, & quia purpureum obscure mixtum habet colorem, illud esse arbitror, quod Leberfarbglana vocant, seu colore Jecinoris. Tertium Cinereum, Gaver-glans) magis albicat & laminis seu fibris est minoribus, in se quoque Argentum & Plumbum fovens. STERILIS, quae nullius est momenti & Metalli nihil continet, ab igne consumitur, colore magis lurido est, cujus, quam ego teneo, massula Pyritem habet adjunctum, sub titulo Blende ad me missa. Factitia Galena fit fornacum ope: nam Auri & Argenti fornacibus adhaerere solet, à Germanis Test oder herdt kleyen dicta, & hoc differt à Nativâ, quod haec in pulverem etiam comminuta, emplastris addita fundi & liquari nequeat; illa verò facile. Usum habet in Metallis fundendis; Dioscorides Emplastris minime mordentibus miscet. Galenus dicit habere vim similem Lythargyro, ad frigidum paululum declinantem, non abstergit: quod liquari ait, de factitiâ intelligendum. CADMIAE tres sunt diversae species, quarum duae effodiuntur, tertia in fornacibus metallariis conficitur arte. Ex prioribus duabus una metalli expers est, & lapidis aut terrae species solidior: altera metalli ferax. Hinc nominantur, Cadmia fossilis, metallaris & fornacum. CADMIA FOSSILIS, aliàs lapis Calaminaris, Galmei/ Sublutei est coloris, lapidis mollioris, aut terrae durioris naturam referens; unde Festus Pompejus inter terras locat. Cremata fumum luteum praebet. Eo utuntur ad Aes colore Aureo tingendum, ut fiat Orichalcum. Reperitur in inferiori Germaniâ, inter Coloniam Agrippinam & Aquisgranum; item in ferrariis Saverlandiae & alibi. Mihi trium generum sunt Massulae, una coloris cinerei, altera rubicundi, tertia sublutei. CADMIA METALLICA, à Plinio etiam Lapis Aerosus dictus, quod ex eo fiat Aes, quamvis non solum Aes, sed & Argentum, imo utrumque quandoque in eo reperitur, Germanis Kobelt. Variis figuris concrescit, est enim alia uvae similis, alia testae, alia crustacea, colore nigro, fusco aut cinereo. Vi crodendi tam validâ pollet, ut saepe nudas fossorum manus & pedes erodat, omni animantium generi venenum est lethale, vulgo eâ glires, mures, & muscas interficiunt.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 127","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/127","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/127"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 128.5-7","label":"128.5 to 128.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/128.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/128.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}