{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 131.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 131.1-4","ref":"131.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/131.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/131.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/131.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":308,"text":"Ex Aere fit Aerugo, cujus licet variae apud Autores fuerint species, tres tamen primariae sunt; Rasilis scilicet, vermicularis, santerna. Rasilis multis modis fit. Primo supra acetum, aereum vas ita locatur, ut nullum habeat spiraculum, post decem dies ablato operculo, aerugo collecta abraditur. Secundo Lamellae super acetum totidem dies suspenduntur, ne tangant acetum. Tertio, vinaceis acescentibus, aeris massa aut lamellae obruuntur. Quarto delimatam aeris scobem, aut lamellas aceto aspersas, versant Spathis, donec aeruginem contraxerint. Quinto alii in mortariis aeneis ex aceto terunt. Vocatur alias VIRIDE AERIS, Graecis Γὸν ξυστόν. SOLECIA seu VERMICULARIS, quia ad similitudinem vermiculorum coacta est, vel fossilis, quae sponte nascitur, ex lapide aerario ex quo Aes conficitur: vel Artificialis, quae fit ex Aere, aceto acerrimo, alumine, & sale, additâ quandoque urinâ, modum pluribus declarat Agricola. SANTERNA quibusdam Chrysocolla factitia, quod ad aurum glutinandum eâ olim usi sint. Fit cum in mortariis ex Aere Cyprio, infunditur urina pueri, & pistillo ex eodem aere facto circumagitur, quidam addunt nitrum & Cypriam aeruginem. Ex his Aeruginis speciebus, sola RASILIS jam in usu est, praeter usum quem Pictoribus praebet, in arte Medicâ locum aeris usti supplet, sed aerior & efficacior est, digerit, mordet, carnem liquat, cum cerato cicatricem inducit, ulceribus putridis & fistulis maximè accommodatum medicamentum. FERRUGO est rubigo ferri ruffa & crocea ad fuscum vergens. Variis modis fit. Scobs Chalybis purissimi, aceto acerrimo mergitur; ut acetum superemineat quatuor digitis, tum flos ejus ascendit & olei modo aceto innatat, hic per intervalla colligitur & exsiccatur. Vim habet siccandi & adstringendi, sistit profluvia foeminarum & sanguinem undequaque fluentem, ad obstructiones viscerum tollendas & Ictericos curandos quidam ferri scobem irrorant aceto in vase mundo, operculo superimposito, & post dies septem invenitur colore rubiginis, quam siccant, terunt, abluunt, exhibent. Hujus census est CROCUS MARTIS Chymicis dictus, qui variis fit modis, vel per Reverberationem; vel per vaporum ex rebus & liquoribus erodentibus exhalationem, de quibus consule Institutiones Medicas Sennerti lib. 5. part. 3. sect. 3. cap. 15.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 130.5-6","label":"130.5 to 130.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/130.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/130.5"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 131.5-7","label":"131.5 to 131.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/131.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/131.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}