{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 134.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 134.1-4","ref":"134.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/134.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/134.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/134.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":316,"text":"Cum vitri materia jam liquescit, agit spumam; quae de eo verriculo, tanquam recrementum de Argento detrahitur; mox vero concreta in panes cogitur candidos, quibus est sapor mistus, magis salsus quam amarus. Hanc materiam artifices ad Argenti scobem, cum ex eâ conflare volunt massam, addunt, ut citius igne liquescat, vulgo FEL VITRI, Glas-galle vocant. Plinius testatur, sub Principe Tiberio, excogitatum vitri temperamentum, ut flexibile esset, & totam ejus officinam abolitam, ne Auro, Argento, reliquisque metallis precia detraherentur. Sed eam famam diu crebriorem quam certiorem fuisse. Existimem haud possibilem esse hanc confectionem, nisi Metallica restituatur vitro humiditas, quae flexibilitatem conciliat; quae tamen jungi nequit. Usus vitri in vasis est, & quidem commodissime, nullum enim odorem, nullum saporem liquoribus communicat, à nullo liquore vincitur, nihil transpirat, nihil eo aptius ad liquores continendos. Repentino frigore aut calore frangitur, & Ictu. Crystallini vitri usus ad vasa potoria pepulit auri & Argenti metalla. In Medicinâ etiam suos usus obtinuit. Temperamento esse volunt calido in primo, sicco in secundo gradu, excipi in multis collyriis, tollere porriginem & furfures, lenes capillos & barbam efficere. Assumptum cum vino tenui, calculos vesicae valenter confringere, conferre Pulmoni & casui capillorum. Sed Avicenna ad hos usus comburi & praeparari vult. Ustionis modus difficilis, cum facile fundatur. Quidam hoc modo id praestant: Illinunt pice liquidâ, dein inter carbones urunt, donec ignitum appareat, postea exemptum exstinguunt in aquâ & abluunt, quod opus septies repetunt, sic in cineres facile comminuitur, ex quibus sit Electuarium de cineribus. CAP. XV. De Cadmiâ, Pompholige & Spodo factitiâ. TAM de corporibus Metallicis in fornacibus elaboratis levioribus & aëreae naturae agendum, quae parietibus & summitatibus adhaerere solent, inter quae primo occurrit CADMIA, quam duplicem esse supra innuimus, Fossilem, de quâ suo loco actum est, & fornacum, de quâ jam sermo erit. CADMIA FORNACUM, Mittel vnd obenofen beuch) in primis oritur fornacibus, in quibus venae Aeris aut Argenti coquuntur, estque substantia lapidosa, agglutinata secundum crustas aut racematim, quae, dum venae coquuntur, flammarum ac flatuum vi ad parietes & tectum elevatur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 133","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/133","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/133"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 134.5-7","label":"134.5 to 134.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/134.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/134.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}