{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 137","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 137","ref":"137","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/137","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/137","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/137.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":245,"text":"quae supra terram proveniunt, instituti nostri postulat ratio. Inter ea verò VEGETABILIA nobis primo loco oboffert Natura, ab imperfectioribus ad perfectiora adscendens, quae vivunt, augentur, & sibi similia proD)ι creare apta nata sunt. Hic verò animus non est, ad ea nos diffundere, quae de Vegetabilibus in genere dici possunt, aut integram eorum Historiam proponere, quod operis foret immensi, in quo etiam desudarunt cum laude alii Viri Clarissimi. Nec Plantas omnes, quas vel siccas in Musco tenemus, vel virides in Horto colimus, hic enumerare studebimus: sed rariores saltem quasdam, quas vel nostrum solum non gignit; vel si gignat, aut observationibus quibusdam necessariis earum historiae sunt locupletandae, aut raritatis nomine celebrandae. De aliis, praesertim iis quibus in officinis Daniae utimur, aliàs disseruimus, Ita verò Stylum temperabimus, ut primo Plantas rariores, quas vel integras, vel maximâ ex parte tenemus, proponamus; hinc aliarum partes, quibus maxime ob usum sunt nobilitatae, exhibebimus. Radices, folia, ligna, cortices, fructus, Semina, Gummata, Succos, suâ raritate commendatos. Sed ab imperfectioribus, quae non omnes partes, quibus planta perfecta gaudet, habent, ut sunt fungi & Musci, ad perfectiores paulatim progrediemur. CAP. II. De fungis, Agarico, fungo Sambucino, fungo Rosae caninae, Boleto cervino, Pilâ Stagnali. DLANTAE quas jam describemus, non tam Plantarum, quam excrementorum Vegetabilium nomine ab aliis insigniuntur, cum partibus Plantarum destituantur, & in aliis Vegetabilibus nascantur ac proveniant. AGARICUS, vel AGARICUM, ut quidam volunt, fungus est, Abieti, Piceae Silvestri, Tedae & Larici adnascens, sed Lariceus reliquis praefertur, albus, levis, friabilis, pituitoso hittpessidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsworm it","prev":{"citation":"Museum Wormianum 136","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/136","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/136"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 137-2","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/137-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/137-2"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}