{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 14","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":217,"text":"Haec terra linguae admota fortiter adhaeret, adstringit, & procul dubio vim resistendi malignitati obtinebit eximiam; ut omnia ejus generis, quae ex Oriente, literis notata Arabicis, circumferuntur: ad contactum lubrici sunt hi pastilli, &, ab adversâ parte, non tam plani, quam prominentes & subrotundi. Pastillus quidam luteus duarum drachmarum, utrinque sigillatus, acuminatus, sigillo sex stellas continente, huc referendus; Germanicus, an Hassiacus, nescio, Insigni vi stipticâ & adstringente praeditus, facile etiam in liquorem solubilis, ut viribus Silesiacae conformem autumem. Ante annos aliquot, à Clariss. Viro D. Argerio Clutio transmissa ad nos est Terra quaedam sigillata, cui pro sigillo impressi erant hi characteres: ABNO B. SIG. TERRAE LEMNIAE CONGENER; unde advectus, non scripsit: in pastillos & massas efformata erat. Majores unciam unam & drachmas tres pondere aequabant; minores zij. non excedebant. Majores massae oblongae erant, parte infimâ, quae latior erat supremâ, parvum sigillum etiam obtinebant, lilium Gallicum exprimens. Pinguis erat, adstringens, & in liquore facile solvebatur. Ejus vires contra venenum, pestem, morbos malignos & dysenteriam, catharros, aliosque ejus generis praedicabat. In Dysenteriâ cum fructu eâ usus sum; in febribus item malignis, loco Terrae Lemniae, in Theriacae confectione semel eâ, reliquorum Medicorum consensu, usi sumus. Hanc verò ex Galliis tractu Blaesensi adferri mihi retulit D. Storgardius P. M. collega & amicus honorandus, qui eam exactè noverat; testari quoque id videtur Liliorum Insigne, quo parte inferiore dotantur majores massae. TMNiVAIS TERRA","prev":{"citation":"Museum Wormianum 13-2","label":"GILLATA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/13-2"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 14-2","label":"LEMNIEI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/14-2"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}