{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 18.5-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 18.5-7","ref":"18.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":227,"text":"Huc referre licet Terrae communis portionem sanguine tinctam, quae sanguineâ pluviâ impraegnata fuit Stralfundi anno MDCXLVII. decimo- tertio Septembris, & huc transmissa, mihi vero à D. Simone Pauli communicata. Ejusmodi portenta raro aliquid boni praesagire solent. CAP. VI. De Salibus in genere. CALEM quidam à saliendo dictum putant, eo quod igni injectus exsiliat: sed cum hoc non omnibus ejus speciebus competat, etymologiae ratio haec minus accurata. Qui enim compactus & spissus est, in igne crepitat & exsilit, ut fossilis & marinus: qui minutus & spissus, crepitat tantum; qui rarus, sive compactus fuerit, sive resolutus, nec crepitat, nec exsilit. Quocirca potius à Graeco ἄλς, per Metathesin literarum, traductum puto. Per SALEM verò hic intelligimus, corpus minerale inanimatum, in aquâ solubile, saporibus diversis praeditum, & seminariâ in primâ Creatione vi dotatum, quâ certis in locis conservatur & multiplicatur. Vulgo generari dicunt è succo aqueo & terreo crasso. Cum enim exhalatio sicca substantiae sit terreae, accedens ad naturam ignis, si ab aquâ apprehendatur in pluviâ aut visceribus terrae, pars ejus ignea salsas reddit aquas, relihitp:sidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglit worm 16 reliquum in terram vertitur, ut vult Caesalpinus. Sales enim omnes generari vult, vel ab exhalatione refrigeratâ, quae aquâ resoluta salem marinum & lacustrem producit, terrae verò agglutinata salem fossilem, &c. Vel ex combustione corporum, quo pacto artificiales Chymici praeparantur. Sed ratio haec minus sufficit. Non enim causam exhibet cur magis in uno quam altero loco reperiatur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 18.1-4","label":"18.1 to 18.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 19.1-4","label":"19.1 to 19.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}