{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 19.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 19.1-4","ref":"19.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Quocirca vero consentaneum, salem, ut & reliqua mineralia & metalla, in primâ mundi origine creatum in terrâ esse, in quâ virtute seminali, sibi inditâ, se ipsum conservat & multiplicat. Hanc vim Elementis inditam cum videamus, quidui & corporibus perfectioribus & mistis. Quod vel in eâ specie salis, quae NITRUM vocatur, manifestissimè elucet. Hoc enim non ubique, sed iis saltem in locis generatur, ubi spiritus ille, seu principium seminarium adest. Quo igitur purior est materia, quae ab hoc semine impraegnatur, eo purior etiam evadit Sal inde genitus; quo impurior illa, eo impurior hic. Si verò plurimâ misceatur humiditate, fontes salsos producit, ex quibus coctione per exhalationem Sal elicitur. Sub SALE comprehendimus nos Salis veri varia genera, Nitri species varias, Alumen, Vitriolum, ejusque generis alia Salina corpora. CAP. VII. De Sale Naturali & Artifictali. CAL, quo communiter in cibis utimur, est vel Naturalis, vel Artificialis. Naturalis, quem Natura sponte gignit, vel in terrâ, vel extra eam. Qui in terrâ reperitur, vel caeditur in montibus, ut in Carpatho, quâ parte Siberburgii Ceculique incolunt, Saltzburgi, &c. & in Germaniâ juxta Thusam oppidum. Vel effoditur in campis, ut in Poloniâ, secundo lapide à Cracoviâ, ad oppidum Veliscum, & in Germaniâ in Staphurt. Vel sub arenis invenitur, ut juxta Pelusium in Aegypto, qui Cyrenaicus dicitur. Extra terram Naturalis Sal reperitur in fonte, fluvio, lacu, mari. Fontes vel salem ferunt, sicuti calidi Pegasaei; vel ejus rivuli, Solis calore, in Salem evaporantur, ut Salsulae in campo Galliae Narbonensis. Fluvii aut Salis ramenta deferunt, sicut Ochus & Oxus apud Bactros, aut summa eorum in salem densantur, reliquis aquis veluti sub glacie fluentibus, ut apud Caspias portas, circa Mardos & Armenos, teste Plinio. Lacus in Salem mutantur, vel toti, ut in Apuliâ Tarentinus, & in Aeolide Tragaseus: aut eorum saltem extremitates, ut in Siciliâ Cocanici. Aestuat Sale lacus in Cypro ad Cittium, in Judaeâ Asphaltites, cujus Sal Sodomaeus vocatur. Ad mare tenuis quidam Sal gignitur, cum aestu fervet & spumas agit, easque ad littora & scopulos appellit. Dioscorides ἀλὸς ἄχναν, florem Salis aut festucam vocat.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 18.5-7","label":"18.5 to 18.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/18.5"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 19.5-7","label":"19.5 to 19.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/19.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}