{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 193","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 193","ref":"193","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/193","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/193","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/193.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":320,"text":"Ex radice crassâ, brevi, assurgunt folia viginti aut plura, crassa, succulenta, acuminata, utroque latere dentata seu spinosa, unum vel duos pedes longa (quidam humanam longitudinem attingere ajunt) pallidè viridia, atque hinc inde gryseo colore maculata. Quae laevia sunt circa infimam partem, trium aut quatuor digitorum transversorum crassitie, quodammodo carinata, valde lata, mutuo se amplectentia, instar foliorum vulgaris Aloës, sensim in mucronem desinentia, qui nihil aliud est quam spina fusca, crassa, unciam cum semisse interdum longa, & adeo firma, ut Americani pro subulâ uti soleant, & cuspidis ferreae loco ad sua tela adaptent. Foliorum latera tenuiora sunt, & spinis ejusdem coloris aspera, sed brevioribus, latâ basi praeditis & deorsum incurvis. Interiore parte fibrosa sunt, & succi plena, sed non amara. Ex illorum medio caulis enascitur, brachiali crassitie, & brevioris lanceae altitudine, sed quibusdam in locis, ut in Brasiliâ, minor multò, quatuor pedes altus) in duos ramos divisus, quorum quilibet fert spicam florum flavorum. Est autem quilibet flos cavus, digitum longus, ad oram sextupliciter divisus, continens totidem staminula flava, apicibus flavis. Insidet quilibet flos suo petiolo brevi, & apertus propendet deorsum, adhuc autem clausus directe ad latera, est inodorus. Quos sequitur fructus oblongus, duorum circiter pollicum, figurae oblongae, utrinque in apicem obtusum terminatae, colore purpurascente, tribus sulcis per longitudinem dotatus, levis admodum; interius in tres quali cellulas oblongas divisus, quae subluteo vestiuntur colore, splendente, membranulâ invicem discretas, medullâ levi & fungosâ refertas, instar Sambuci, quae tamen in multas laminulas sponte fatiscit, sapore dulci. Ferunt caulem quandoque unius noctis spatio in prodigiosam excrescere magnitudinem. Americani, qui quibusdam in locis MAGUEY & METL appellant, circa agros conserere consueverunt, ad eos communiendum & fures arcendum, ut apud nos sepibus spinosarum stirpium fieri solet; folia tegularum vice funguntur ad pluvias excludendas, caules tignorum, foliorum nervuli & fibrae, eundem usum habent, quem nostrum linum & cannabis, aut gossypium, ex iis enim fila, panni, aliaeque telae fiunt; è spinis autem clavi, acus, aciculae, styli, terebrae ad auriculas perforandas, ad bellica instrumenta idoneae, hitp:lidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsmorm iβ","prev":{"citation":"Museum Wormianum 192","label":"SUNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/192","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/192"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 193-2","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/193-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/193-2"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}