{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 197.4-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 197.4-7","ref":"197.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.4.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Tusus atque è vino bibitus, ventriculum calefacit, corroborat, flatus discutit, utero confert. Calidus & siccus est ordine tertio, odorus & subtilium partium. CUCI, Bdellii fructus Cortusi à Clusio notis in Aromatum Histor. lib. 1. cap. 8. describitur, quod sit juglandis magnitudine, aut amplior, triangulari ferme figurâ, oblongiore tamen, & ad ficum quodammodo accedente, odoratus, colore subcinereo, durissimo putamine, quod praegnans esse & nucleum continere videtur. Arborem, in quâ crescit, ad palmas refert Bauhinus, lib. enim 12. sect. 6. palmam vocat cujus fructus Cuci, κουκιοφόρον Theophrasti 4. Hist. Plant. cap. 2. ubi ait similem esse palmae, similitudinem in caule & foliis repraesentare: quae cum aliquantum increverit bifida fit, iterumque horum utrumque pari modo dividitur: virgas breves nec multas profert: fructum fert magnitudine, quâ manum impleat, rotundum & oblongum, colore flavicante, succo dulcem & gratissimum, non congestum ut palmae, sed per singula discretum, nucleo magno vehementerque duro. Fructum unum hujus generis dono D. D. Simonis Pauli teneo, magnitudine majoris juglandis, figurâ ferme triangulari obtusâ, in circumferentiâ uncias ferme octo habentem. Exterius tegumento operitur fibroso, hispido, duriusculo, crassitie calamum aut pennam anserinam aequante, sed inaequaliter, ad latera tenuius, in apice crassius, huic nux includitur dura, coloris punicei, figurâ castaneae, cortice fibroso & durissimo, quem qui frangere tentarunt, cultri mutilati partem in ligno relinquere sunt coacti. De nucleo non habeo quod dicam, cum corticem teneat nondum fractum. CUCURBITARUM LAGENARIARUM mihi variae sunt species. Una ex Indiâ Orientali navibus nostris primâ navigatione allata, ventricosa valde, sex mensurarum nostrarum capax, collo non admodum longo, quod funibus ex Junco Indico cinctum, ansam etiam ex fune crassiore factam firmantibus. Interiori superficie resinosâ obducitur materiâ, ne infusus humor perfluat. Calabassum vocari ajunt. Est alia ejusdem ferme capacitatis, externâ superficie ad flavedinem tendens, collo lonBb 3 hitp: ssidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsvos UMIVERSITArS.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 197.1-3","label":"197.1 to 197.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 197","label":"BIBLIOTHEK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/197"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}