{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 202","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 202","ref":"202","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/202","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/202.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":258,"text":"earum quae glandes ferunt, nucis juglandis minoris magnitudine, globosus, colore luteo. Provenit Sole è Geminis exeunte, &, si aestu nimio excipitur, arescit protinus, nec amplius adolescit. Quaedam rugosa est & Graecis Omphacitides vocatur, Coriariis expetita, quaedam laevis. Quaedam etiam perforata est, quaedam non. Mihi una est exactè Sphaericae figurae, imperforata, quo nomine haec addo. Illud Gallis peculiare esse solet, quod quotannis, aut annonae fertilitatem, aut sterilitatem, aut aërem pestilentem praesagiant. Si enim rumpantur integrae quae perforatae non sunt, muscam, aut araneum aut vermiculum exponit. Si musca volat, futuri belli, si repit vermiculus, annonae penuria, si currat araneus, pestilentium morborum praesagium est. Ex iis quae perforatae sunt, haec animalcula exierunt: in non perforatis semper reperiuntur. Unde statuunt quidam, Quercum & animal & fructum gignere. Vim habet adstringendi validam, trita excrescentias omnes, fluxiones gingivarum, & uvae, oris exulcerationes cohibet. Nucleus dentium cavernis inditus, dolorem sedat. Cremata carbonibus donec flagret, & vino, aceto, aut acidâ muriâ exstincta sanguinem supprimit, capillos denigrat aceto aut aquâ macerata. Ubi adstringendum, sistendum aut siccandum, locum habet. Conficitur quoque ex eâ Atramentum scriptorium, cujus formula haec prae reliquis commendatur. 1. Gallar. Crassiuscule confract. 3v. Vitriol. Roman. Ziij. Gum. Arabic. 3ij. Salis 3j. In vase fictili Vitreato, superfunde vini albi ferventis Ib. v. iiij. Occluso Vase septendecim diebus insolato, vel post fornacem relinquito, quotidie rudiculâ misceto. GARIOGARIOPHYLLUS REGIUS fructus est, à nemine, quod sciam, hactenus descriptus, florem potius quam fructum figurâ referens, longitudine est grani hordei, ejusdemque ferme latitudinis, oblongus, angulosus, sex vel octo cuspidibus alternatim è lateribus erumpentibus, & in summitate quasi coronulam constituentibus, colore ferrugineo, odore Gariophyllorum aromaticorum, sapore acri & plane Garyophyllaceo.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 201-2","label":"DUNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/201-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/201-2"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 203.1-4","label":"203.1 to 203.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/203.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/203.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}