{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 209.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 209.5-8","ref":"209.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":224,"text":"Has arbores in duas distinguunt classes, alteram fructibus ferendis asservant, alteram vino coquendo deputant. Praecisis enim ramis vascula apponunt, ad liquorem quem SURAM vocant excipiendum. Hic est instar musti, & decoquitur, ut diutius asservari possit, atque tum ORAQUA vocant. Destillatur quoque ex eâ spiritus, quem FULA dicunt, spiritui vini plane similis facultatibus & viribus. Si Soli exponatur antequam destilletur, in acetum degenerat. Solis aestu exsiccata & coagulata in saccharum cogitur, quod JAGRA dicitur. Nucis extimum villosum involucrum inservit nautis, nam ex eo rudentes & funes navibus necessarios conficiunt, qui in aquâ marinâ incorrupti manent. Illo quoque tanquam stupâ naves obturantur ac stipantur. Ex cortice ligneo vasa & scyphi tornantur, ac carbones fiunt aurifabris utiles. Medulla ipsa tenera & delicara, instar Amygdalarum est, bene nutrit, cum saccharo aut sagrâ editur. Ex eo trito, ut ex Amygdalis, lac exprimitur, cum quo coquitur oriza aliaque edulia. Exsiccata haec medulla COPRA dicitur, quae alio defertur ac venditur, eaque utuntur un castaneis, neque minus grata palato est. Ex eâdem ita exsiccatâ torculari exprimitur oleum dulce, non modo utile ad lucernas, sed & ad orizam condiendam. Nervis etiam conducit, in contractionibus & doloribus. In ipsâ medullâ contentus liquor, suavis est & dulcis, nullum parit fastidium, ac longo tempore durat. Quanto autem recentior est nux, tanto liquor suavior. Mihi nucum harum aliquot sunt exempla, tam involucro exteriore villoso tecta, quam iis privata, polita sidigi. ub. uni-heidelberg. de / diglits vor","prev":{"citation":"Museum Wormianum 209.1-4","label":"209.1 to 209.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 209","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/209"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}