{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 230.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 230.1-4","ref":"230.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/230.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/230.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/230.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":300,"text":"Perelegans est, sed perpusilla planta haec umbilicata, & videtur a genere earum quas Parasiticas festivè quis dixerit, propterea quia non nisi alienâ quadra vescitur cibo ac disco. Innascitur fermè super dorsis striatis Chamae Conchae (etiam lapillis, cujus mihi exemplum) quae humi obvoluta sit, vacua hospite suo vesco, apud Italos Cape Tondo vocato. Pedicellis Cirrhisve glabris, nitidis, exilibus, uncias binas altis, crebribus, surrectis, singulis singulum Clipcolum, medio centro fulcientibus, Circinatum umbilici cum ouracis appensis in memoriam revocantibus, unde Monspelienses umbilicum marinum vocarunt, notissima ibi piscatoribus stagni Magalonensis & Laterae accolis. Frontignanae etiam refluae stagnantisque aquae salsae innumeras plantas obruunt. In fundo quippe, inque aquâ, non in aëre crescunt & vivunt. Virent primo ex squallido cinereoque colore. Postea egesti undis exceptique littore albescunt uti Conchilia & Corallinae vocatae, quas gustu subsalso & amaro aemulantur. Semen nullum habent. Urinas movent, materiam articulis impactam digerunt, ventrem sistunt. Sicca est planta potius quam calida, multum diurerica. ARBUSCULAM MARINAM CORALLOIDEM, quam à magnitudine ita vocat Clusius Exot. lib. 6. cap. 1. forsan ad Alcionia retulerit quispiam. Inter reliquas, duas ejusmodi possideo, quae fermè notis omnibus respondent iis, quae à Clusio sunt delineatae. Quia verò quaedam in iis observaverim, à Clusio non animadversa, eas delineabo. Ex Norvegia ad me delata est utraque colore albicante ad flavedinem tendente, qualis in Zinzibere observatur. Major longitudine est pedum quatuor, in multos ramos laterales, in alteram partem nutantes, divisa. Caudex infimâ parte dilatatur, ut manifeste appareat, scopulo eam inhaesisse, non quidem in fibras radicum divaricatur, sed in amplitudinem paulatim extenuatam extenditur, in ambitu pedem ferme aequantem, crassitie brachiali. Et quamvis crassus videatur, materiâ tamen constat friabili, fungosâ, quae ob salsedinem facile resolvitur in aëre humidiore, unde fit, ut hujus rami mihi hiberno tempore multi deciderint, & in arenaceam resoluti substantiam perierint. Quamvis semel atque iterum in hypocausto exsiccaverim, ut primum tamen aëri humidiori exponitur, eum attrahit & mollescit.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 229-2","label":"BIBLIOTHEK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/229-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/229-2"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 230.5-7","label":"230.5 to 230.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/230.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/230.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}