{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 231.5-8","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 231.5-8","ref":"231.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Ea quae tenemus nos breviter delineabimus. CORALLIUM RUBRUM est vegetabile marinum, cujus truncus paulatim se in varios ramos dispescit, instar arboris foliis & fructibus destitutae, colore eleganter rubicundo. Falsum enim est, quod Plinius lib. 32. Natur. Hist. cap. 2. asserit, Corallia rubra baccas habere similes cornis, specie & magnitudine. Substantiam habet lapideam, quae poliri exacte potest. Nascitur & per se, & ex aliis quibus adhaeret. Vidi Pisis in Italiâ fruticem elegantem Cranio humano innatum. Quin etiam alias plantas lignosas quandoque investit, & ad modum earum divaricatur, ut, dum integrae sunt, nemo à veris Corallis eas distinguere possit. Ipsum verò Corallium rubrum investitur tunicâ quâdam albâ, quam politurâ demere oportet, ut se prodat rubedo. Si igni applicetur, in crustas separatur ejus substantia, quarum una alteram vestit, ut tunicae in caepis, quamvis id alioquin non appareat. In mari Tyrrheno circa Massiliam, & adjacentia loca, copiosè invenitur. Quo pacto Corallia rubra amissum colorem recuperent, vide apud Anshelmum Boëthium de Gem. lib. 2. cap. 154. Vim habet exsiccandi, adstringendi, & refrigerandi. Cor, Ventriculum, & Hepar roborat, sanguinem purificat. Si à viro gestetur, coloratius redditur, & elegantius rubet, quam si à muliere; si à morte proximo, aut periculosè aegrotante gestetur, pallescit & colorem mutat, imò futuros morbos, coloris mutatione, denotare volunt. Amuletum habetur puerorum contra terriculamenta, fascinationes, incantationes, venena, Epilepsiam, &c. collo appensum, aut brachiis gestatum. Venenatis & contagiosis morbis resistit, si pondere Drachmae semis exhibeatur. Si infanti primum nato, grana x. ex materno lacte, ante alium cibum exhibueris, ab Epilepsiâ tuetur, menstrua cohibet, gonorrhoeam sistit, sanguinis rejectiones & fluxus Dysentericos sanat, Renum & Vesicae Calculos expellit, cicatrices extenuat, ulcera carne explet, lachrymas sistit, dentitionem puerorum promovet, si id crebro mordeant. Quae omnia efficacius praestant illa quae Chymici ex eo praeparant, Tincturae, Sales, & olea, de quibus multi multa scripserunt. IMMAhtip:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diqilitsurc","prev":{"citation":"Museum Wormianum 231.1-4","label":"231.1 to 231.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 231","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}