{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 232.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 232.1-4","ref":"232.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/232.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/232.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/232.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Hunc fruticem eundem esse arbitror, cum eo quem postea sub titulo plantae Marinae Resedae facie delineabo. Sed quia ab hac omnia vascula ablata sunt, peculiaris jam videtur. Eodem tempore addidit FRUTICIS CORALLOIDEI ramum, qui omni ex parte refert hirsutum cornu cervinum, quod lanugine obducitur adhuc novellum, adeò ut tale cornu in lapideam substantiam conversum quis juraret. Ramus primarius dimidii pedis longitudine, crassitie pollicis grandioris, ad latera in duos alios divaricatur ejus crassitie, quorum inferior, ubi unciae unius longitudine emersit, rursum in duos alios dispescitur. Horum inferior, ubi per tres uncias emersit, alium protrudit minorem, aliquanto tenuiorem, qui in duplicem desinit apicem, eodem pacto ramus ille, qui hunc sequitur, nisi quod brevior sit ob apices abruptos. Alter proximus trunco ad septem se extendit uncias & prope apicem etiam divaricatur in duos ramos extenuatos. Superior ramus in quatuor scinditur brachia, quorum longius pedem ferme aequat, duo ad latera posita divaricantur bifariam. Ei etiam nodi quidam adhaerent, rudimenta quasi novellorum brachiorum exhibentia. Mirum in hac specie, quod si suspendatur ut libere in aëre pendeat, ac digitis pulsetur, sonum edit metallicum, perinde ac si ex aere esset conflatum, cum tamen nullum ullius metalli vestigium in eo visatur, salsâ & lapideâ constat substantiâ. CORALLIUM ALBUM, quoad laevitatem & splendorem ac densitatem simile est rubro, sed colore differt, qui hic albus est & lacteus. Mihi, praeter alia frustula, massa quaedam est, trium unciarum latitudine, quatuor longitudine, variis fistulis & foraminibus praedita, tantae amplitudinis, ut pennam anserinam ejus cavitatibus inserere liceat. Pendet verò uncias quinque. Ferrandus Imperatus Corallium album fistulosum vocat. CORALLII Albi, in ventriculo Hirci reperti, tres particulae ex tractu Nidrosiensi mihi sunt transmissae. Harum una longitudine est unciarum duarum, crassitie pennae anserinae, praeter extremitates dilatatas, duas habens hispidas, porosas extuberantias, Cotyledones rectiùs dixeris, ipsa verò substantia potius os quàm Corallium refert.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 231","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/231"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 232.5-7","label":"232.5 to 232.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/232.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/232.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}