{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 246.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 246.1-4","ref":"246.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/246.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/246.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/246.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"& aquis potissimum reperiantur. Sunt verò, Philosopho teste, mollia sanguine carentia Animalia, foris carne obducta, solidum quid intus continentia. Galenus lib. 3. de Aliment. facultat. μαλάκια vocat, quae neque squammam, neque asperam, neque testaceam cutem habent, sed mollem, perinde ut in hominibus, & durae sunt carnis. Differunt verò à Zoophytis, quae à quibusdam inter Mollia referuntur, quod Zoophyta solidam intus non habeant substantiam ossi proportionatam, nec pedes octo, nec atramentum, nec caput intra alveum, nec alia quibus verè & strictè Mollia praedita sunt. Huc spectat POLYPUS, qui nomine gaudet Graeco, cum Latino destituatur, multitudine pedum & flagellorum sic dictus. Albertus Magnûs Multipedem vocat. Polypus, ut caetera ejus generis, octo habet pedes seu flagella vel brachia, iisque continuum caput (quamvis dicat Arist. omnia animalia caput habere, excepto Polypo, qui loco capitis gerit alveum) tum alveum seu sinum continentem interiora. Brachia duobus acetabulorum ordinibus dotantur, excepto uno genere Elidonum. His, quoties tempestates urgent, ad saxa aliqua adhaerent, & se velut anchoris jactis stabiliunt, quin & tanquam manibus & pedibus hisce brachiis utitur polypus. Quippe qui duobus supra os positis cibum admoveat, ultimo verò, quod acutius, in coitu utatur. Fistulam ante alveum habet cavam, supra brachia, quâ marinam cum esculentis haustam transmittit aquam, modo in dextram, modo sinistram partem transfert. Hac etiam suum atramentum fundere solet. Natat obliquus, pedes in eam porrigens partem, quam caput vocant, atque ita efficit ut cum natat prospiciat in adversum (nam oculi supra sunt constituti) & os habet ex adverso. Caput illud Polypis, dum vivunt, praedurum & quasi inflatum est. Tangunt & tenent brachiis supinis, membranamque interjectam totam extendunt. In arenam tamen elapsis, facultas apprehendendi retinendique nulla est. Alveus Polyporum, respectu reliquorum mollium parvus est, crura praelonga, caput inter crura, quae & brachia & barbae & cirrhi appellantur. Viscera nulla habent, sed eorum loco Mutim sub ore, in quâ humor ille qui atramentum vocatur. Polypus nihil solidi in se habet, ut alia mollia, Sepiae & Loligines. In varios colores quod se mutet, id à molli ejus pelle provenire multi putant, quae facile glubi potest, cujus colorem mox album, mox rufum, postea lividum, mox variis coloribus distinctum videre licet. Voracissimum est animal & quodvis obvium consumit, Conchularum tamen carnem praecaeteris ambit, flagellis testas frangit, quibus cubile suum stipat, & sic carnem absumit.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 245","label":"BIELIOTHEK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/245","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/245"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 246.5-7","label":"246.5 to 246.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/246.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/246.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}