{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 248.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 248.1-4","ref":"248.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/248.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/248.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/248.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Hinc patet, quantum conducat in exoticorum ac rariorum Historiâ versatum esse, ac supra vulgus in hoc etiam genere aliquid sapere. Meus Astacus Literatus, longitudine est pedis unius. Chelae seu forcipes, ubi extensi rectâ lineâ sunt, crassitie paulo majore pollice, totius corporis lineamentis majori Astaco similis, nisi quod Chelae in longum protendantur & minores sint. Dimidium enim pedem aequant, &, antequam findantur, quatuor in longum exporrectis dotantur prominentiis, alternatim duplici & simplici dentium ordine conspicuis, inter quos sinus ad summum excurrunt quatuor, eleganti spectaculo, quo factum arbitror ut nomen Reguli Astacorum apud Norvegos obtinuerit. Antennas praeterea, habitâ corporis ratione, minores habet vulgatis; oculos non adeo protuberantes, sed majores & crassiores. In dorsi crustis notae conspiciuntur nigricantes, quae priscas Monachorum literas quodammodo referunt, utrinque sex, quarum prima à caudâ numeranda T. secunda & tertia E. quarta & quinta L. sexta I. utcunque exprimunt, eâ figurâ quâ in vetustis manuscriptis codicibus visuntur. Hunc Astacum illum esse crederem, quem Rondeletius Astacum parvum vocat, nisi pedes forficibus carere diceret. Noster enim quatuor primos forficibus dotatos obtinet pedes, ut Astacus major. GAMMARUS seu Astacus fluviatilis, nobis frequens, à quibusdam putatur esse Cancer fluviatilis. Sed errant, siquidem Aristoteles Cancros fluviatiles rotundos esse, corpore & caudâ non extensâ, sed corpori applicatâ, esse statuit. Nostratibus vocatur Krebs. Corporis lineamentis prorsus Astacum refert, atque in hunc modum à Rondeletio describitur. Corpore est tereti, capite in cornu latiusculum breve & acutum desinente, sub quo latent oculi, capiti praesupposita cornua quatuor, duo breviora, alia longiora, articulata, flexibilia, in tenuitatem pili desinentia, utrinque Chela est unica, aspera, denticulata, articulis quaternis connexa. Pedes utrinque quaterni, binis Chelis, priores bifidi sunt & hirsuti, bini posteriores in calcar desinunt. Posterior corporis pars, quae collum appellatur, sex tabellis constat, cauda pinnulis quinque, media scuti formam refert & articulata est, utrinque duae communi articulo, postremae proprio colligantur, os dentibus munitum. Sub caudâ appendices sunt, in quibus ova reperiuntur. In capitibus bini lapilli, globi dimidiati figurâ, summo ventriculo adjuncti, qui majores & perfectiores sunt ubi crustam deponunt. De his autem in Historiâ Lapidum à nobis actum est.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 247","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/247","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/247"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 248.5-7","label":"248.5 to 248.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/248.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/248.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}