{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 252.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 252.1-4","ref":"252.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Cochlearia etiam ex eâ conficiunt, quae apud virum nobilem vehementer commendari audivi ad feras puerorum tusses, quas vulgo Kinck-hoste vocant, iis si juscula & liquida sorbeant aegri. Mihi varia ejus sunt genera, colore & magnitudine differentia. Major ovum anserinum fermè aequat, dorso variegato adeo splendente, ut imagines referat, punctis nigris, in ambitu flavescentibus, inaequalibus, conspersa, lineâ flavâ per ejus longitudinem excurrente, parte planâ candidâ, interiore livescente. Ejus coloris etiam minores quaedam sunt, minoribus aspersae maculis. Secundum genus rotundius est, maculis magis flavescentibus & obscurioribus, superficie non adeò politâ, cingulo caesio per ambitum partis sessilis dotato; infernè non albicat, sed ex nigro purpurascit, superficie interiore candicante. Tertium genus convexâ parte maxime nitet, sed, punctorum & macularum loco, lineolas habet varie dispositas, coloris fusci; per dorsum linea est latior, albicans, ab unâ extremitate in aliam. Ambitus protuberans maculis coeruleis notatur, & parte sessili crenis seu dentibus nitet purpureis, superficie eâdem, ad eundem fermè colorem accedente. Nucem juglandem minorem magnitudine aequat. Quartum genus parvum est, cujus superficies extima, quae punctata fuit, ex parte ablata est, succedente aliâ ex albo livescente, acuminatur aliquantum, figurâ Amygdalinâ. Adhuc minor ejus generis est Concha, oblonga, coloris cinerei, Crenis purpurascentibus, laevore omni destituta, exesa enim aliquantulum est, & ad caeterarum duritiem nequaquam accedit. Minima tota alba & laevis, nucleum avellanae non superans magnitudine, dorso gibboso. Hoc genus vulgus pro Craniis anguium & serpentum venditat, quo etiam habenas & stragula equorum exornare solent. Est mihi ejus generis una, tuberculis quibusdam insignita, quam, pro Cranio Serpentis Reguli, mihi dono dedit quidam. TUBULOS VERMIUM & PENICILLOS huc refert Aldrovandus, ex testaceâ namque constant materiâ, & inter Turbinata vel Bivalvia locum commode invenire nequeunt, Sunt mihi ejus generis elegantes, partim seorsim existentes, contorti, ex albo flavescentes, partim in Ostreae vulgaris & Gaederopodis testis, varietate insigni conspicui. DENTALIA Tubuli quidam sunt, candidi, teretes, striati, in acutum desinentes, unâ aut alterâ lineâ transversâ inaequali cincti, praesertim minores. Longitudo non omnino recta, sed modice inflexa & incurvata est, dentis canini instar, substantia praedura, non ossea sed testacea. Tellinis adnasci solent quandoque, ut balani aliis crustaceis.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 251","label":"& UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/251"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 252.5-7","label":"252.5 to 252.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}