{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 253.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 253.1-4","ref":"253.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Hujus Conchae licet multa sint genera, eam tamen potissimum intelligimus, quae grandis est, modice cava, spissa, figurâ pectinibus aemulâ, unâ saltem parte aurem habens & parva foramina, quae non penetrant, interius Margaritae aut unionis instar splendens. Haec interdum tam grandis in Indiâ invenitur, ut ferant in mari Borneo inventam, pondo septem & quadraginta librarum. Harum caro ab Indis, quandoque cruda, quandoque assa comeditur, ut ostreae apud nos, gustu suavem & palato gratam ferunt. Testa ad varia utensilia accommodatur; nam capsas, pocula, cochlearia, mensas, scipiones hisce exornant, imo cochlearia integra, manubria, statuas inde conficiunt, quorum exempla quaedam apud me sunt. Mihi hujus generis Concha una est, cujus licet abscissae sint extremitates & auriculae, circumferentiam tamen habet pedum duorum, in Diametro pollices septem. E plurimis lamellis conflata videtur, quae sine difficultate separari possunt; splendore est eximio in interiore superficie. Exterius crustâ obducitur fuscâ, quae tamen quibusdam in locis ablata est ab eo, qui usibus suis aptavit. CONCHA STRIATA, Italis Cappa tonda à rotunditate, duabus constat testis, multum cavis & in dorsum elatis, ut ad figuram rotundam proximè accedant, intus laeves sunt, foris striatae, pectinum modo in ambitu serratae. Harum aliae sunt albae, aliae nigricantes, aliae flavescentes, aliae ad coeruleum vergunt, per Ginglimum conjunctae. Caro dura est, difficilis concoctionis, jus ex eâ alvum solvit. Usta & inpulverem redacta dentifricium praebet bonum. Est mihi parvula hujus generis, exterius ad flavedinem tendens, interius laevis & candida, fasciâ ferrugineâ, latâ, lineis quibusdam distinctâ, praedita, quam eâ de causâ CONCHAM STRIATAM FASCIATAM vocare licet. CONCHA LENITER STRIATA, MINIATA, ambitum habet decem pollicum, striis lenibus & zonis convexâ parte eleganter miniatis, & in extremitatibus aliquantum purpurascentibus, intermistis candidis. Interior superficies glabra, ad oras aliquantulum rugata & tota minio quasi infecta. Ex Hispaniâ etiam Conchas quasdam tenues, distortas, tuberosas, ad rotundum inclinantes, attulit D.D. Wichmannus, variorum colorum. Sunt enim flavae, purpureae, albicantes superficie exteriore. Cavitas verò ipsa laevis, splendens instar matris perlarum, sed tenues adeo sunt, ut superficiei exterioris color pelluceat. Magnitudine vix superant dimidium juglandis putamen.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 252.5-7","label":"252.5 to 252.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/252.5"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 253.5-7","label":"253.5 to 253.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}