{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 254.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 254.1-4","ref":"254.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/254.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/254.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/254.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Veneti Biverones vocant. CONCHA RHOMBOIDES (Rondeletio Musculus striatus) elegans est, oblonga, quà testae cohaeret recta ferme, alterâ parte sinuata. Caput verò testae in angulum prominet, ut tota Rhombum haud ineleganter referat. Ab angulo capitis ducuntur parvae striae, per totum corpus, coloribus quoque variegatur, ita ut, licet albicet, tamen pectinatim hinc inde transcurrant lineae purpureae transversim strias secantes, uno vero in sinu nigricat aliquantum. Qui colores ab alterâ parte etiam conspiciuntur, cum testa ferme perspicua sit: parva est, duarum saltem unciarum longitudine. RHOMBOIDEM MINIMAM in porosi coralli albi inveni foraminibus, magnitudine non superantem glandem fagineam, colore cinereo. CHAMAE è Concharum sunt genere, quae hoc à reliquis differre videntur, quod semper in littore hiantes reperiantur, testâ laevi: harum aliquot mihi sunt species. Prima est CHAMA LEVIS, Chameleja quibusdam, constat duplici testâ, Conchis laevibus, fragilibus, quae digitorum compressu facile franguntur, intus & foris candidissimis, figurâ oblongâ, arcuatâ, Italis Cappa rozola. Caro intus candida, in quâ duo foramina conspiciuntur, quorum alterum os est, alterum excrementi meatus, hoc ad excernendum, illud ad attrahendam aquam; latere protuberante semper hiat, hinc arenas facile recipit. Alvum & urinam ciere in cibo animadversum est. Sed jus, in quo decoctae sunt, id potissimum praestat. CHAMA PIPERATA major est & in caenosis colligitur locis, atque hic Hafniae in fossis magnâ copiâ aestate, aquâ decrescente, invenitur. Biveroni Italis dicitur. Supra modum fragiles habent testas, laeves ac compressas, tenues adeo ut transpareant, colore subluteo; cardinibus non junguntur farctis invicem, sed nervo, ut ostrea; labra non habent crenata, sed laevia magisque in rotunditatis ambitum circinantur Tellinis. CHAMAE praeterea mihi genus est rarum, quod nisi ad Peloridas referendum sit, nescio ubinam locorum locum inveniet. Duabus constat Conchis, quae in altero extremitatum ita hiant, ac si pars sat magna iis esset ablata, nec claudi eâ parte unquam possunt, sed liber exitus & transitus pisci hic semper patet.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 253","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/253"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 254.5-7","label":"254.5 to 254.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/254.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/254.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}