{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 262.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 262.1-4","ref":"262.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/262.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/262.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/262.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"Reptilia pedibus carent, ut serpentes, qui ita vulgo vocantur à serpendo, quamvis haec vox quandoque tam latè sumatur, ut ad insecta, Scorpiones & araneas extendatur. Serpentum alii terrestres sunt, alii aquatici. Nos hic de iis saltem agemus, quorum aut exsuvias, aut cadavera tenemus. Quamvis Servius in 2. lib. Aeneid. Virgilii, inter Serpentes hoc ponat discriminis, quod Anguis sit aquarum, Serpens terrarum, Draco templorum, hoc tamen non semper observari, norunt ii qui cum curâ classicos autores legerunt. ANGUIS vocabulum nos hic strictius sumimus, pro eo Serpentis genere, quod apud nos frequens in dumetis & locis uliginosis, ac tam aquis quam terrâ gaudet, colore nigricante vel ferreo, magnitudine inaequali, quandoque ulnas duas attingens, dorso squammis tenuibus & parvis maculato, ventre ex albo & nigro variegatis majoribus, capite oblongo, oculis parvis, paulatim in caudam angustam desinens, vulgo ein Snog. Intet Cutim & Carnem pinguiusculam habet membranam, quae cum ipsâ cure discedit ubi excoriatur. Aspera arteria, longitudine quatuor circiter digitorum, pro corporis proportione parvis circulis tornata, ad pulmones defertur, cui cor & vesicula fellis adhaeret. Hepar oblongum instar Lucii piscis, cui & intestinis pinguedo adhaeret. Intestina à faucibus ad excretionis locum sub alvo descendunt. Infra Hepar utrinque juxta intestina, nervosa vena, longo ductu descendit, cui insunt ova, ita pelliculis albis tecta, ut in Gallinis videmus, sed longo ordine ducto, in quolibet latere triginta duo. Lingua bifida & acuta. Vix veneni aliquid habere deprehenditur, siquidem manibus tractant & in sinu gestant multi sine incommodo. Vescuntur graminibus, insectis & obviis quibusvis, hyeme larent, coitum mutuo complexu supinarum partium perficiunt, ova pariunt, quae instar monilis cohiaerent, incubant quae pepererunt in terrâ & sequenti anno excludunt. Serpentes & angues Trogloditis olim cibum suppeditarunt, & etiamnum in quibusdam Indiae locis in delitiis sunt. Contra omnium serpentium Ictus commendantur ipsa exta vulneribus imposita. Strumis & Elephantiasi laborantibus carnes conducunt. Anguinum cor, si mordeatur aut alligetur, efficax habetur ad dentium dolores. Ad strumas adipem anguium & carnem in pulverem redactam valere credunt. Anguis inveterati suffitus, menstrua juvare vult Plinius.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 261","label":"BIBLIOTHEK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/261"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 262.5-7","label":"262.5 to 262.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/262.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}