{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 275.1-3","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 275.1-3","ref":"275.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Gibbus, quo praeditus fuit ille qui à Clusio describitur, arte fictus videtur; dum enim per eum locum funiculum trajecerunt, atque, ut exsiccaretur, suspenderunt, depresso à pondere reliquo corpore, hanc figuram acquisivit. Meus enim gibbo caret & pari modo levis, quia inanis. Idem hic piscis describitur à Margravio, in Histor. Brasil. lib. 4. cap. 1. qui Grama Jupum Ape, in Brasiliâ vocari ait, triangularis quoque ipsi vocatur, licet meus sit quadrangularis, recte quoque animadvertit figuras, quibus exornatur, esse trigonas, tetragonas, pentagonas, & sexagonas, ut cutis sit instar tessellati pavimenti. Carne ferme carere asserit idem Margravius, ac cavum esse, solam spinam secundùm longitudinem habens, cui per membranas intestina adhaerent, in Ventriculo multum arenae inventum. Alius minor mihi obtigit pari modo corio duro tessellis ejusdem generis exornatus, qui à fronte in caudam uncias septem habet, quadrangularis, cornutus: duo enim cornua uncialia, albicantia, acuta in fronte gerit, ac totidem juxta caudam, posteriora spectantia. Unde PISCEM QUADRANGULAREM CORNUTUM voco. Pinnas totidem habet quot prior: sed illa, quae caudae adhaeret, longissima, unciarum nempe quinque. Caeteroquin prorsus convenit cum priori, magnitudinem si exceperis. Accurate describitur a Clusio citato loco, Tertius enim est, quem ibi delineat, sed magnitudine meus longe illum superat. LUPUS MARINUS, Gesnero Anarinchos, vel Scopelos, sed falso, Balthicis Slipfisch/ quibusdam in locis Wolf dicitur. Caput magnum & orbiculare habet, coloris in dorso & pinnis nigri splendentis ad cinereum vergentis, circa ventrem albescit. Pellis tota laevis & glabra est, os latum ac grande, in mandibulâ inferiore dentes acutos & rotundos, gemino ordine dispositos, habet, in acie decem, sed molares utrinque duodecim, duplicatâ itidem serie superior mandibula quatuor anteriores longos & exsertos ostentat, & duodecim aliis acutis munita est, in medio palato, molarium ordines tres, duplicati tamen, ex quibus medius reliquos numero dentium non superat, sed paulo profundius ad fauces descendit.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 274","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/274"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 275.4-7","label":"275.4 to 275.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/275.4"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}