{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 279.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 279.1-4","ref":"279.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":281,"text":"Cetis, non tam magnitudine, quam aliis notis, siquidem in genere Piscium adeò magni quandoque reperiantur, ut quosdam Cetos magnitudine superent. Organa respirationi dicata habent Cete, quibus carent Pisces, pulmones nempe, arteriam asperam, collum, aliasque partes cum Quadrupedibus communes, ut renes, vesicam testes, penem, mammas. Vulgo Balenas vocant. Nostrates Gual-fische. Cetorum quam plurima sunt genera, &, ut ego existimo, omnia nobis nondum satis sunt explorata. Extat liber Manuscriptus, priscâ nostrâ linguâ exaratus, quem SPECULUM REGALE vocant, cujus autorem fuisse Regem Suerronem multi putant, in eo supra viginti species Cetorum enumerantur, in mari Norvegico observatorum, quorum catalogum, juxta ejus ductum, perstringere lubet, licet proprie dictos pisces quosdam in hanc classem etiam referat. I. Genus NYDING vocat, quod ad longitudinem viginti ulnarum excrescit, quamvis quidam vix decem attingant, caret dentibus & barbâ (per barbam intelligimus tabellas corneas ad latera pilosas, in ore Balenarum quarundam existentes, vulgo Gnals-finder /Norvegis Talken) nec hominibus infestum, captatores fugiens, licet saepè magno agmine, ad centum usque, in littora propellantur. II. Genus NISEN vocat, Delphinos puto, quod ad quinque ulnas pervenit. III. LEIPTER, septem ulnarum. IV. WAGNHYALUR vel HUALHUND, duodecim ulnarum, dentibus praeditum magnis & acutis, quibus alias insequitur Balenas, non secus ac canis feram. Agminatim aggrediuntur bullam, eamque discerpunt frustulatim, donec exspiret. Saepe à piscatoribus auditus Balenae fremitus, à canibus hisce laceratae, interim & ipsa multos ex hisce laedit & conficit canibus, antequam capiatur. Puto esse Canem Carcharium, de quo supra actum. V. & VI. Genus vocant ANDHYAL & SUINHUAL, viginti ulnarum, cujus caro & pinguedo esui apta non est, quia in nullius ventriculo concoqui potest, sed inconcocta ejicitur, nec ullo vase, vitreo excepto, servari potest, quin propter tenuitatem exsudet, si diutius custodiatur. VII. RARNHUALLER vel RAFNHUALER. VIII. HUITING, cujus tota cutis instar nivis candicat.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 279","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 279.5-7","label":"279.5 to 279.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/279.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}