{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 286.4-6","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 286.4-6","ref":"286.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/286.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/286.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/286.4.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"Quin etiam visum est nobis, ad experientiam, rerum magistram, tanquam κριτήριον descendere, num viribus & facultate id praestare possit, quod vero Monoceroti tribuitur; cujus usus adversus venena Alexipharmacum quoddam, & prae aliis Bezoardicis omnibus venena propulsandi potestatem ei inesse perhibetur. Dato igitur in praesentiâ nostrâ Arsenico cani, jam moribundo, infusis hujus cornu ramentis revixit. Unde non dubitamus verum & legitimum esse Monocerotis cornu, utrâque tamen extremitate mutilatum, tam in basi quam in apice, quemadmodum sensui apparet, cujus ramenta, ut dictum, cani post Arsenicum exhibita, à veneno eum immunem reddidere. Cujus rei oculati testes fuere Medici Collegae Augustani, qui subscripsere, quique arbitrantur, cum res nobilis, rara sit, & preciosa, non tam locorum omnium Medicorum judiciis, quam quos talia in primis decent, Nobilium, Magnificorum, atque adeo Principum ulteriori experientiae committenda, cum praesertim ea experientia firma sit, quae non in uno, non semel, sed pluribus & saepius stabiliatur. Actum Augustae Vindelicorum Anno MDXCIII. Mense Martio, praesentibus Medicis, qui subscripserunt, & Sigharto Pharmacopoeo primario. Ego Georgius Laubius, civis Augustanus, M. D. τῇ ταυτοφία subscribo. Adolphus Occo ATAN, civis Augustanus & Collegii Medici August. & S. C. vicarius perpetuus, idem testatur, fretus insuper censurâ Illustriss. & Generosi D. Marci Fuggeri, Comitis in Wisenhorn, &c. qui hoc ipsum cornu vidit & pro legitimo approbavit. Ego Johannes Uldaricus Rumlerus, civis Augustanus, Med. D. praesens vidi, eadem vera esse manus meae attestor subscriptione. Ego hitp: ssidigi. ub. uni-heidelberg. de /diglit worm IBSSIOBO","prev":{"citation":"Museum Wormianum 286.1-3","label":"286.1 to 286.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/286.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/286.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 287","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}