{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 287.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 287.1-4","ref":"287.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"in praesentiâ, jussuque Clariss. & Doctiss. virorum Collegii Medici Augustani primarii, exhibuerim venenum, superinfusisque Monocerotis ramentis, ejusdem verum viderim effectum, omnia, quae supra scripta sunt, vera esse, manus meae testor subscriptione. Simile ferme experimentum legere licet apud Philippum Hegsteterum, observarMed. Decad. v. casu ix. Ante viginti annos (scripsit vero has Decades anno MDCXXVII. ) Dominus Sighartus Pharmacopoeus ingenuus, inquit, unà cum quibusdam ex Collegio Medico, in quorum numero & Ego, subjecit experientiae cornu quoddam, quod Unicornu vocabant, & oblatis duobus canibus aequalis staturae utrique Nucis Vomicae in lacte Drachmam unam, uni vero ex iis cornu rasurae paulo post ad grana XII. in eodem succo, ambo convulsi, miras sensere contorsiones, a quibus alter, cui & cornu exhibitum, vomuit, & convulsiones leviores sensit, qui vivus & alacer tertio dimissus die, periit alter agitatus multis convulsionibus, qui solam nucem sumpsit, spacio mediae horae. Posterâ die ejusdem cornu vires experti sumus in alio cane, cujus convulsio multa, at non lethalis, & hic sine vomitu convaluit. Hoc cornu cum apud Principem Imperii eandem experientiam faceret, justo precio redemptum fuit. Haec Hegsteterus. Nos etiam Anno MDCXXXVI. die tertio Octobris apud Johannem Woldenbergium Pharmacopoeum nostrum ingenuum de advectis nupere ex Gronlandiâ dentibus hisce, in columbis duabus & catulis felium experimentum fecimus, exhibito Arsenico & sublimato, non plane sine nullo successu. Licet igitur Cornu non sit, sed Dens, ut alibi demonstravimus, & eleganter probat Thomas Broun in Pseudodoxiâ Epidemicâ c. 23. suis tamen non videtur carere viribus, à quam plurimis ei adscriptis, qui cornu Monocerotis esse putarunt. Non possumus quin hoc loco, licet alieno, ea referamus de Unicornu terrestri quadrupede, quae Anno MDCLII. coram Rege & Regni primatibus disseruit Franciscus Marquis Aethiops Africanus, Legatus Regis Congensis, dum hic Hafniae commoraretur. Fides sit penes Autorem. Animal hoc ab Africanis vocatur TORE BINA, id est, animal cornutum, & in deserto Cano degere solet. Magnitudine & figurâ est equi mediocris, caput, crura & pedes habet equinos, pilosos.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 287","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 287.5-7","label":"287.5 to 287.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/287.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}