{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 293-2","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 293-2","ref":"293-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293-2.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":329,"text":"quorum hunc, quem possideo, amicus transmisit. Cum Picis vulgaribus quoad corporis constitutionem planè convenit, nisi quod colore sit candido & staturâ minori, cum ad adultam nondum pervenerit aetatem. Quod de Picâ referunt, circa Autumnum calvescere, id etiam huic contigisse credo, siquidem, cum pennis albis adhuc totum reliquum tegatur corpus, caput glabrum visitur. In cibis rarus est Picarum usus, quod carne constent minus gratâ. Sunt tamen qui esum pullorum Picae, visum augere dicant. Gordonius Picas in ollâ novâ urit, in pulverem redigi ut possint, quo in collyriis, vel per se in oculorum affectibus utitur. Ex Picis minutatim concisis liquorem destillant quem oculis rubentibus, lippientibus, linteis applicatum conferre volunt. Ad Epilepsiam quoque cum aliis appropriatis aquam ex iis destillant, quam quidam magni faciunt. TOPAU Avis Indica, RHINOCEROS dicta Aldrovando, quod instar quadrupedis ejusdem nominis cornu in fronte ferre videatur, à nemine, quod sciam, descripta est. Aldrovandus caput depictum vidit, mihi ejus Cranium est cum rostro cornuto, quod ex Indiâ Orientali ad me delatum. Cranium respectu rostri parvum est, anserinum vix superans. Rostrum decem pollicum est longitudine. Illud, quod Aldrovandus describit, fermè quadruplo majus fuisse oportuit, quatuor namque dodrantes longum asserit, recurvum non morrapacium, sed instar arcus cujusdam acutum. Inferior Maxilla longitudine superiori respondet, & maxillae inferioris os ad finem usque Cranii suis pertingit apophysibus. Ex luteo albicat, nisi ubi maxillae jungitur, ubi atro splendente est colore, transversim instar literae V. in acutum apicem terminati, illud pingens, serratum potius quam denticulatum. Oris & palati rostrique interior superficies planè nigricat; supina, quae etiam dentata, caput versus colore est miniato. Circa oris hiatum, corpus latum nigrum apparet, quod quasi apophysin quandam constituit fauces transcendentem, extra corpus rostri paululum propendentem. Reliquum ut in inferiori ex albo luteum est. Ubi rostrum desinit, cavitas insignis orbicularis in Cranio est, oculorum orbitam constituens utrinque, cui vicina intra cornu & rostrum foramina parva, odoratui procul dubio inservientia. Cornu supinae rostri parti adnatum, crassum, aduncum, ejusdem cum rostro est substantiae, sed cavum, tenue, & molle, substantiâ Astacorum Oo 3 hitp:sidigi. ub. uni-heide UNIVEnSITärS.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 293","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 293-3","label":"BIBLIGTHEK","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/293-3"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}