{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 295.4-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 295.4-7","ref":"295.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295.4.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":251,"text":"Quod enim omnes, paucis exceptis, hasce aves apodes esse & pedibus carere crediderint, id falsum esse, ocularis docet demonstratio. Qui in Paradiso terrestri nidulari eas & certam regionem non habere in quâ vivant & nidos constituant, experientiâ & modernorum navigationibus falsitatis convincuntur. Didicit enim Clusius (ut in Auctuario docet) ex nautis, qui aves hasce vendebant, majores in Insulâ Aru, sive Arou duntaxat reperiri, minores Insulas Papuas, Insulae Gilolo vicinas, producere, ut de earum patriâ dubium jam nullum sit. Error quoque patet eorum, qui, cum pedibus carere putarent, aut motu tonico in aëre sustineri, aut cirrhis seu filis se ab arboribus suspendere dixerunt, ut quiescerent. De incubatus ratione, valde etiam hallucinatos esse eos constat, qui in masculorum dorso quandam cavitatem dari arbitrati sunt, in quâ foemellae, quibus venter etiam cavus sit, ova sua deponant, atque ita utriusque cavitatis auxilio incubari voluerunt. li quoque qui foemellas receptaculum quoddam sub alis, in quo ova reponant, habere putant. Denique, cum pedes habeant, & crura, ut aliae aves, frustra sunt, qui solo aëre nutriri volunt, quod etiam aliis argumentis docuit Aldrovandus Ornithologiae lib. 12. De usu alia non habemus, nisi quod Moluccarum Insularum Reguli religiosè admodum, sancteque has aves colant, & Mancodiatas, hoc est Aves Dei vocent, sibique persuasum habeant, quod si illarum pennas secum portaverint, non vulnerandos iri in proelio, etiamsi in primâ acie ante alios collocati fuerint. Magnates etiam nostri in pileis ornamenti loco olim gestare solebant, ut alias Struthionum pennas. Cum nullâ ave majorem affinitatem quàm cum Pavone habere mihi videtur, ut non immeritò parvus & Indicus Pavo appellari possit.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 295.1-3","label":"295.1 to 295.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 295","label":"NOCTUA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/295"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}