{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 320.5-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 320.5-7","ref":"320.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/320.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/320.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/320.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":230,"text":"In vehendis lignis ad suas habitationes hoc utuntur compendio. Super unius resupinati ventrem ligna ordine disponunt, quae pedibus fulcit, deinde bestiam ita onustam per crura mordicus apprehensam ad locum trahunt destinatum alii. Sed sunt qui verum hoc esse negant, qui viderunt eos concisa ligna humeris imponere & ad sua transferre domicilia. Corticibus arborum vescuntur, &, quando ad caedenda ligna se conferunt, semper eâdem semitâ à fluvio ad arborem gradiuntur; arboremque, quam elegerunt secandam pro aedificio & decorticandam pro escâ, non prius relinquunt, quam totam dentibus dissecuerint. Tanto ingenio sunt praediti, ut, casum quando minatur, singulis ictibus suspiciant, ne improvidi opprimantur. Ligna in stipites duarum ulnarum longitudine dissecare solent, ac, quae hiberno deputarunt victui, aquis immergunt, ut cortex viriditatem & succum non amittat. Maximas arbores dentibus prosternere norunt, non secus ac si securi essent amputatae. Domicilium suum mirâ arte fabricant prope aquas dulces, tantâ amplitudine, ut quinque aut sex capere possit; illudque in varias distinguunt contignationes, ut, aqua ubi accreverit, in supremâ aut mediâ turi degere possint. Ubi decreverit aqua, semper in infimâ degunt, quia caudam aquis immersam http:ssdigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsworm 165Sι033ξ beant necesse est. Ramos, quos hieme excoriant, supra tectum ponunt, ut in altum quandoque excrescant cumulum. Varios praeterea fodiunt sub terrâ cuniculos, ut elabendi habeant commoditatem, si necessitas id efflagitaverit. Aestate procul à domicilio suo in silvis & latibulis versantur; hieme domi manent, & reparationi domus incumbunt. Salicibus & ornis maximè delectantur.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 320.1-4","label":"320.1 to 320.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/320.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/320.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 321.1-4","label":"321.1 to 321.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/321.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/321.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}