{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 329.5-9","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 329.5-9","ref":"329.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":313,"text":"In eorum latibulis, quae plerumque ad radices fruticum & arbustorum sunt (quorum cortices terrae vicinos, cogente fame, abradunt & comedunt) conspectus aliquando fuit unus grandior, quinque vel sex foetibus minoribus stipatus. Imo singulis mensibus parturire cum statuant quidam, non mirum quod tantâ copiâ conspiciantur. Aliae quoque accedunt causae, ob quas foetus uno tempore plures, alio pauciores edant. Observarunt namque Agricolae mures silvestres ordinarios, iis annis, quibus largas in silvis quercus & fagi suppeditant saginas, ex reliquiis à Suibus non consumptis adeò pingues & salaces reddi, ut foetus edant innumeros, qui anno sequenti catervatim in campos & horrea irruant, obvias fruges consumentes. Quod suo damno, hoc anno MDCLII. experti sunt qui Scaniam incolunt. Hasce opiniones earumque fundamenta si expenderimus, ac quid Natura in aliis animalibus moliatur consideraverimus, non videbitur absonum si statuerimus, omnibus hisce modis generari & propagari haec animalia posse, ac certis terrarum tractibus immitti. In ipsis quidem nubibus generari posse ex materiâ dispositâ & horum animalium seminio praegnante, quis negaret, cum videat hoc in aliis ejusdem generis contingere posse? Atque haec esse illa quae catervatim in montibus altioribus reperiuntur, quorum quidam cum pluviâ decidunt: alia verò ventorum & turbinum violentiâ, ab eorum cacuminibus & insulis ubi ordinarie generantur, rapi & ad alias regiones deferri, quis impossibile putaret, qui id in aliis haud raro fieri animadvertit? Anno MDCXXV. naves circa Nidrosiam navigantes pluviam cineream sunt expertae, transtra opplentem, cineribus, ex Heclâ monte Islandiae tunc temporis ardente, vento & tempestatibus eò translatis. Ordinariae verò generationis documenta evidentia praebent membra genitalia utriusque sexus, quia haud frustra iis concessa à Naturâ, quae nihil frustra agit. Quin si addidero per putredinem quoque, ut alii mures, generari posse, forsan non aberravero. Non quod statuam putredinem causam principalem eorum esse, sed quod in limo & terrâ putridâ, ubi antea fuerunt, seminium quoddam eorum latitaverit, quod certâ coeli constitutione, adjuvante calore putredinali, in actum deducatur, atque sic haec animalia existant. Sed de generatione sat dictum. tihitpilidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglit wormiβ","prev":{"citation":"Museum Wormianum 329.1-4","label":"329.1 to 329.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 329","label":"UNIVERSITAIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/329"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}