{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 33.5-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 33.5-7","ref":"33.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":216,"text":"Est vero substantia pinguis, odoratissima, in maris Indici & Aethiopici littoribus inventa, nunc durior, nunc mollior, friabilis, ita tamen ut sub dentibus & unguibus instar Mastiches vel cerae dilatari possit, colore nunc uniformi, nunc puncta citrina aut alba aspersa habens. Probabile esse videtur, & experientiae congruum, licet in mari reperiatur, tamen ab eo originem non habere, sed ut Succinum ex fontibus Bituminis manare, & in summo mari, aëri expositum coagulari & densari. In Indiâ fontes esse, ex quibus oleum & Balsamum nobilissimum fluat & colligatur, testantur Historiae: ex hisce per venas subterraneas, si quid in mare fluat, condensatur & in Ambram concrescit. Huic sententiae adstipulatur autor Geographiae Arabicae citatus in notis ad Garciam, qui ita habet. Ex hoc mari educitur Ambar plurimum, optimè fragrans, & quidem ex eo est quod sit centum librarum, plus minus. Est autem id quiddam quod evomunt fontes in imo maris, cujusmodi sunt fontes Naphthae, & quando invaluit tempestas, ventus ejicit illud in littus. Odorem autem nobilissimo suo Sulphuri debet, unde Crato Sulphur esse, aut ad minimum ei inesse affirmat. AMBRAE tria statuuntur genera, unum Selachiticum ex Zeilam Insulâ Indiae, rusum & pingue, quod caeteris praefertur. Alterum ex Sechrâ loco maritimo Arabiae felicis, subalbidum, colore ovi Struthiocameli, quod ut plurimum est quod ad nos adfertur griseum & varium maculis nigricantibus. Tertium deterrimum quod nigricat, quale esse hitp:sidigi. ub. uni-heidelberqu. de / diglitsworm iG","prev":{"citation":"Museum Wormianum 33.1-4","label":"33.1 to 33.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 33","label":"UMIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/33"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}