{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 333.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 333.1-4","ref":"333.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/333.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/333.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/333.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Cum verò aëre carere nequeamus, utpote quem singulis momentis & ore, & naribus, & per poros cutis hauriamus, si corruptus ille sit, putridis exhalationibus & malignis refertus, non potest non spiritus & sanguinem inficere, atque ita morbos pestilentes, ac contagiosos halitus generare. Halitus autem hi, si cerebrum potissimum infestent, vertiginem producunt; si Hepar & vicina viscera, vesiculam etiam biliariam, Icteri causa erit. Vertiginem contingere laesâ facultate imaginativâ cerebri & sensu communi, notum est Medicis. Cum igitur corrupta exhalatio ex putrefactis hisce muribus per nares & os attracta ad cerebrum defertur, motu suo inordinato spiritus animales turbat, & in circuitum agit; hinc homo idem depravatâ imaginatione exterius fieri putat, quod interius contingit, seque totum circumagi, adeo ut labi cogatur. Icterus verò cum variis de causis fieri possit, tum etiam potissimum à venenatâ aliquâ qualitate, quam ex putridis hisce animalibus exhalare nullum est dubium. Siquidem, viva adhuc dum sunt, venenato morsu germina adeò inficere solent, ut prorsus emoriantur & concidant. Fuit in Dioecesi Bergensi vir religiosus, cui & oves, & vaccae, & equi tanquam peste correpti concidebant, eo quod comederint ex foeno ab hisce bestiis arroso, & in quo reperiebantur cadavera horum murium à messoribus falce occisorum & aliis modis enectorum. Anno 1648. in solo tractu Niordfiordensi ex pabulo horum animalium veneno inquinato, apud solos rusticos (non computatis pastoribus, praefectis & aliis officialibus) factâ computatione moriebantur boum quatuor millia quinquaginta quatuor: ovium sedecim millia quingenta sexaginta septem; equorum centum septuaginta tres. Unicus Pastor D. Samuel Bugge, qui haec mecum communicavit, boves quinquaginta hac strage amisit, & capras 20. Ne quis haec gratis à me dici existimet; ecce penes me est publicum instrumentum, in quo singulorum Rusticorum nomina & numerus pecudum prostratorum extat. Eo fine, ut Magistratus haec videns de annuo censu subditis aliquid remitteret, quod & factum. Talem autem venenatam qualitatem, vim quoque habere sanguinem corrumpendi, & in humorem flavum convertendi vel ex Galeno constat 5. de loc. Aff. cap. 7. ubi refert cuidam servorum imperialium, cum à viperâ esset morsus, universum corporis colorem ita mutatum fuisse, ut porri colorem referret. Cardanus Com.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 332","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/332","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/332"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 333.5-8","label":"333.5 to 333.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/333.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/333.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}