{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 334.5-7","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 334.5-7","ref":"334.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.5.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":264,"text":"Rictus latera longis pilis cinerei coloris obsita, cauda octo uncias longa, plana, lata, rarissimis brevibusque pilis tecta, squammata ferme, instar Serpentum, cum osseo nervo per ejus longitudinem extenso. Pes uterque anterior in quinque digitos divisus, acutis unguibus armatos; posteriores longiores sunt & magis plani: digiti membranâ quâdam connexi, ut natationi inserviant. Ex Russiâ ad nos adferuntur, & verum illud esse comperi quod Doldius ad Clusium scripsit, odorem musci referre, licet neget id se observasse Clusius. Mulierculae enim nostrae eorum exsuvias inter vestes conservare solent, ut gratum eis concilient odorem. Difficulter asservantur, quia pili decidunt, & à vermibus eroduntur. ECHINUM TERRESTREM ab aculeorum asperitate quidam sic dictum volunt: alii quod ob aculeos teneri nequeat. Dioscorides Chersaeon videtur appellare, Galenus Acanthium, Ericius & Erinaceus quibusdam, quod nomen cum aspiratione scribere malunt alii, Nostrates Pind-swin. Duo genera statuunt, unum SUILLUM, rostro porcino, alterum CANINUM, capite canem referens. Animal notum est, magnitudine parvum referens catellum, aculeos pilorum loco gestans in dorso & toto corpore, excepto ore, pedibus & parte inferiore, quam rara tantum & innocua lanugo operit. Ubi venatores aut alios praesentes animadvertit, in orbem se colligit, rostro & pedibus intus contractis ut contrectari nequeat. Cubiliorum ostiola, pro ratione ventorum spirantium, claudit & recludit. Cum capitur urinam emittit, cujus contactu spinae dorsi decidere solent. Coëunt erecti humano more, propter spinas. Quidam exenteratum & mundatum coquunt, ut alimentum suppeditet: sed suillum tantum, non caninum genus. Hepar rite exsiccatum Renum vitiis medetur, ad quod Fel cum lacte canino etiam commendatur. Lienis affectibus Lienem adhibent. Carnes in febribus diuturnis commendantur, item ad abortum, ventriculum debilem, Cachexiam, Nephritidem, Elephantiasin. Ad Plicam curandam Erinaceum dissectum applicant, carnem hitp:ssdigi. ub. uni-heidelberq.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 334.1-4","label":"334.1 to 334.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/334.1"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 335.1-3","label":"335.1 to 335.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/335.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/335.1"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}