{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 338.1-4","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 338.1-4","ref":"338.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/338.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/338.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/338.1.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Varia de hoc Animali prodiderunt Autores, quae veritati & experientiae minus litant. Scaliger Ex. 208. ad Alcem refert, sed male, toto enim genere distant, ut vel ex iis, quae jam diximus, patet. Nec recte statuit cornua Rangiferi lanugine obducta, hoc enim illis tum saltem contingit cum repullulant & crescunt. Magno huic viro meritò condonandum, quod remotus valde ab his terris, aliorum relationibus fidere coactus sit. Sed Olao Magno an tam facile ignosci debeat dubito, quod in hisce regionibus septentrionalibus natus, & curiosus, ut videri vult, palpabiles adeo effutiat naenias. Primo bestiam tricornem vocando & pingendo, cum duobus saltem praedita sit cornubus, nam quod in medio ponit confictum est, quod testabuntur quae in Museo teneo. Deinde non observatum, quod Cervo procerior & robustior, cum minor sit multòTertiò, nec veritati litat, quod stando eundoque, melius quam se inclinando, floribus ac herbis pascatur, propter cornua nimis antrorsum incurvata, idque laterali obliquâque corporis inclinatione. Observarum namque est saepius, quod cum currat cornua in dorsum reflectat, cum verò herbis pascitur, recta prominent, nec illi ullo sunt impedimento. Quartò, Jubae non meminit quisquam, eos qui vidit; Alcen cum Rangifero confundere videtur. Quintò, nec probabile quod currulibus jungantur plaustris, siquidem tota regio montosa, & tesqua invia curribus transiri nequeunt, sed terra nivibus obducta traharum & vehiculorum quibusdam in locis non respuit adminiculum. Sunt mihi cornuum Rangiferorum specimina magna satis, sed tenuia, ut eorum fert proportio. Capistrum quoque est ex nervis elaboratum, rubrum, forsan eorum sanguine tinctum. Gronlandorum (quantum quidem ex circumstantiis colligere datur) jacula & sagittae cornu hujus animalis armatae videntur, quod ex iis, quae in Museo teneo, apparet. CERVUS, Graecis ἔλαφος, Danis Hivtt! Germanis Hirsch! animal est quadrupes, bisulcum, colore subflavo, ravo, albo aut alio colore, magnitudine equam mediocrem referens, cornubus magnis in ramos dispersis, quibus à mare foeminae distinguuntur. Cornua autem haec decidua sunt singulis annis, initio à bimatu, bimis enim cornua primum oriuntur simplicia & recta ad subulonum similitudinem, hinc subulones dicti, quorum duo mihi sunt cornua: Trinis bifida exeunt, quadrimis trifida, & sic usque ad annum sextum, facies iis carnosa, nasus simus, collum oblongum & exile, cor magnum.","prev":{"citation":"Museum Wormianum 337","label":"UNIVERSITETS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/337","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/337"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 338.5-6","label":"338.5 to 338.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/338.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/338.5"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}