{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 344","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 344","ref":"344","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/344","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/344","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/344.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"MUMIA humana huc etiam spectare videtur, licet supra, de Asphalto ubi actum, quaedam de eâ tradiderimus. Nihil autem aliud esse videtur, quam Cadaverum, aromatibus conditorum, fluens liquor concretus, cadaveribus adhaerens. Ex Aegypto adferri solet, ubi cadavera olim duplici modo condiebant. Ditiores medicamine confecto ex Aloë, Myrrhâ, Croco & Balsamo, plebei vero Asphalto solo, ut à corruptione immunes essent. Succus igitur ex cadaveribus exsudans, permistus cum conditurâ, Mumiam constituit, quâ utuntur. Magnus ejus usus est ad contusiones, sanguinis grumos dissolvit, partum facilitat, spasmum & convulsiones juvat, omnia interna & externa vulnera, exulcerationes, aliaque ejus generis curat. Permiscent aliis, vel seorsim Drachmam dimidiam exhibent. Hujus census est MANUS sinistra hominis ex Aegypto allata, cujus etiam supra facta est mentio in Historiâ Bituminum, longitudine unciarum septem, unguibus, articulis, omnibusque lineamentis integra, linteo ex parte involuta, multorum annorum decursu ita asservata, ut nihil de eâ perierit. Adest & CRANIUM puerile, quod etiam Mumiâ conditum fuit, in vertice apertum, quod ossa ad juncturam sagittalis & coronalis suturae nondum fuerint confirmata, unde colligitur adulti hominis non esse. CRANIUM STUPENDUM ex Scaniâ accepi, quod, quia affinitatem aliquam cum humano habet, huc referri posse putavi, figurae enim sphaericae est & suturas non multum absimiles habet, sed humanum non esse multa sunt quae arguunt. Figurâ est globosâ instar humani, sed tenue, leve, magnitudine duplo fermè superans humanum. Ambitu suo, à dextrâ in sinistram aurem, duos habet pedes cum unciis duabus. Ab occipitii foramine, per quod spinalis exit medulla, ad nasi initium, pedes ferme duos. Os occipitis, lambdoideâ circumscriptum suturâ, unicum est & triquetrum, supra illud verticem versùs quinque conspiciuntur foramina inaequalia, quae solâ durâ matre regebantur, figurae diversae, ut plurimum tamen ovales. Ab apice suturae lambdoideae, unde emergere solet sagittalis, ad coronalem, multae transcurrunt, nec rectae, nec transversae, sed undatim http:ssdigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsworm 165510350","prev":{"citation":"Museum Wormianum 343","label":"UNIVERSITETS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/343","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/343"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 344-2","label":"UNIVERSITETS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/344-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/344-2"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}