{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Museum Wormianum 361-2","citation":"Ole Worm, Museum Wormianum 361-2","ref":"361-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361-2.md","author":{"name":"Ole Worm","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm"},"work":{"title":"Museum Wormianum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum","urn":null},"verse":false,"words":340,"text":"ECLAEEx insigni varietate hos saltem adducere placuit, omnes enim enumerare, prolixum nimis foret. Inventum apud nos etiam est numisma tenue, prioribus paulò majus, ex aere, ut videtur, cusum, quod, ab uno latere, Regis aut Imperatoris cujusdam effigiem habet, Imperii insignia manu tenentis, ab altero Episcopi cum pedo Episcopali, sine omni inscriptione. Rudi operâ cuncta expressa sunt. NUMISMATA CHARTACEA Lugduni Batavorum, necessitate urgente, cusa in obsidione, quae demum in Argentea commutata sunt, etiam in meo visuntur Musco. Describam ea ipsissimis verbis amici mei, dum viveret, multùm dilecti D. Johannis Meursii, lib. 1. Athenarum Batavicarum cap. XXII. Pecunia haec duplex erat, & viginti octo assibus illa major: ista minor quatuordecim aestimata. In majori ab unâ parte Leo stabat, pileum in hastili ferens, circumscriptum, HAEC LIBERTATIS ERGO: parte alterâ in exteriore ambitu incisum erat, DEUS SERVET LEIDAM: in interiore vero N. O. V. L. S. G. I. P. A. C. id est, Nummus obsessae urbis Lugdunensis sub Gubernatione Illustrissimi Principis Auriaci cusus. In minori parte adversa indem erectus Leo gladium praeferens clypeumque in quo expressa insignia urbis, claves duae decussatae, cum inscriptione, PUGNO PRO PATRIA: Aversa vero pars haec habet, LUGDUNUM BATAVORUM. Icones vide apud Meursium loco citato. Ex stanno etiam tempore necessitatis cusa Numismata, docet illud quod Grypaldiae anno 1631. proponebatur. Ejus mihi exemplum est, magnitudine aequans Dalerum Imperialem, sed multo crassius, pondere unciarum quatuor. In Eujus uno latere insignia conspiciuntur civitatis Grypsvaldensis, in quorum summitate quatuor lineae quaternarium numerum indicantes, ad latera Anni numerus 1631. in ambitu NECESSITAS GRYPSVAL DENSIS. In altero latere insignia Romani Imperii, hac inscriptione: FERDIN. II. ROMAN. &c. reliqua enim commode legi nequeunt. NUMMI VITREI fragmentum ex Siciliâ attulit mihi Clariss. Vir D. D. Thomas Bartholinus, vitrum viride est, ab alterâ parte vestigia sigilli cujusdam apparent, quae assequi nequeo. Non hic commemorabo MEDALIA Pontif. Romanorum, in primis Urbani VIII. & Innocentii X. in annis Jubilaeis confecta, ejus enim generis & alia sunt multa, partim in Memoriam Virorum Clarissimorum, partim in Reformationis Euangelicae testificationem, aliorumque praeclare actorum publici juris facta. Eorum enim numerus magnus. htipelidigi. ub. uni-heidelberq. de / diglitsworm 6","prev":{"citation":"Museum Wormianum 361","label":"UNIVERSITETS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361"},"next":{"citation":"Museum Wormianum 361-3","label":"UNIVERSITATS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ole-worm/museum-wormianum/361-3"},"credit":{"text":"Ole Worm, Museum Wormianum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Museum_Wormianum","quality":"ocr"}}